|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicantur
esse filiae luxuriae caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia,
praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi,
horror vel desperatio futuri. Quia caecitas mentis et inconsideratio
et praecipitatio pertinent ad imprudentiam, quae invenitur in omni
peccato, sicut et prudentia in omni virtute. Ergo non debent poni
speciales filiae luxuriae.
2. Praeterea, constantia ponitur pars fortitudinis, ut supra
habitum est. Sed luxuria non opponitur fortitudini, sed
temperantiae. Ergo inconstantia non est filia luxuriae.
3. Praeterea, amor sui usque ad contemptum Dei est principium omnis
peccati, ut patet per Augustinum, XIV de Civ. Dei. Non ergo
debet poni filia luxuriae.
4. Praeterea, Isidorus ponit quatuor, scilicet turpiloquia,
scurrilia, ludicra, stultiloquia. Ergo praedicta enumeratio videtur
esse superflua.
Sed contra est auctoritas Gregorii, XXXI Moral.
Respondeo dicendum quod quando inferiores potentiae vehementer
afficiuntur ad sua obiecta, consequens est quod superiores vires
impediantur et deordinentur in suis actibus. Per vitium autem luxuriae
maxime appetitus inferior, scilicet concupiscibilis, vehementer
intendit suo obiecto, scilicet delectabili, propter vehementiam
delectationis. Et ideo consequens est quod per luxuriam maxime
superiores vires deordinentur, scilicet ratio et voluntas. Sunt autem
rationis quatuor actus in agendis. Primo quidem, simplex
intelligentia, quae apprehendit aliquem finem ut bonum. Et hic actus
impeditur per luxuriam, secundum illud Dan. XIII, species
decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Et quantum ad hoc,
ponitur caecitas mentis. Secundus actus est consilium de his quae sunt
agenda propter finem. Et hoc etiam impeditur per concupiscentiam
luxuriae, unde Terentius dicit, in eunucho, loquens de amore
libidinoso, quae res in se neque consilium neque modum habet ullum,
eam consilio regere non potes. Et quantum ad hoc, ponitur
praecipitatio, quae importat subtractionem consilii, ut supra habitum
est, tertius autem actus est iudicium de agendis. Et hoc etiam
impeditur per luxuriam, dicitur enim Dan. XIII, de senibus
luxuriosis, averterunt sensum suum, ut non recordarentur iudiciorum
iustorum. Et quantum ad hoc, ponitur inconsideratio. Quartus autem
actus est praeceptum rationis de agendo. Quod etiam impeditur per
luxuriam, inquantum scilicet homo impeditur ex impetu concupiscentiae
ne exequatur id quod decrevit esse faciendum. Unde Terentius dicit,
in eunucho, de quodam qui dicebat se recessurum ab amica, haec verba
una falsa lacrimula restringet. Ex parte autem voluntatis,
consequitur duplex actus inordinatus. Quorum unus est appetitus
finis. Et quantum ad hoc, ponitur amor sui, quantum scilicet ad
delectationem quam inordinate appetit, et per oppositum ponitur odium
Dei, inquantum scilicet prohibet delectationem concupitam. Alius
autem est appetitus eorum quae sunt ad finem. Et quantum ad hoc,
ponitur affectus praesentis saeculi, in quo scilicet aliquis vult frui
voluptate, et per oppositum ponitur desperatio futuri saeculi, quia
dum nimis detinetur carnalibus delectationibus, non curat pervenire ad
spirituales, sed fastidit eas.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI
Ethic. intemperantia maxime corrumpit prudentiam. Et ideo vitia
opposita prudentiae maxime oriuntur ex luxuria, quae est praecipua
intemperantiae species.
Ad secundum dicendum quod constantia in arduis et terribilibus ponitur
pars fortitudinis. Sed constantiam habere in abstinendo a
delectationibus pertinet ad continentiam, quae ponitur pars
temperantiae, ut supra dictum est. Et ideo inconstantia quae ei
opponitur, ponitur filia luxuriae. Et tamen etiam prima inconstantia
ex luxuria causatur, inquantum emollit cor hominis et effeminatum
reddit, secundum illud Osee IV, fornicatio, et vinum et ebrietas,
aufert cor. Et Vegetius dicit, in libro de re militari, quod minus
mortem metuit qui minus deliciarum novit in vita. Nec oportet, sicut
saepe dictum est, quod filiae vitii capitalis cum eo in materia
conveniant.
Ad tertium dicendum quod amor sui quantum ad quaecumque bona quae sibi
aliquis appetit, est commune principium peccatorum. Sed quantum ad
hoc specialiter quod aliquis appetit sibi delectabilia carnis, ponitur
amor sui filia luxuriae.
Ad quartum dicendum quod illa quae Isidorus ponit, sunt quidam
inordinati actus exteriores, et praecipue ad locutionem pertinentes.
In qua est aliquid inordinatum quadrupliciter. Uno modo, propter
materiam. Et sic ponuntur turpiloquia. Quia enim ex abundantia
cordis os loquitur, ut dicitur Matth. XII, luxuriosi, quorum cor
est turpibus concupiscentiis plenum, de facili ad turpia verba
prorumpunt. Secundo, ex parte causae. Quia enim luxuria
inconsiderationem et praecipitationem causat, consequens est quod
faciat prorumpere in verba leviter et inconsiderate dicta, quae
dicuntur scurrilia. Tertio, quantum ad finem. Quia enim luxuriosus
delectationem quaerit, etiam verba sua ad delectationem ordinat, et
sic prorumpit in verba ludicra. Quarto, quantum ad sententiam
verborum, quam pervertit luxuria, propter caecitatem mentis quam
causat. Et sic prorumpit in stultiloquia, utpote cum suis verbis
praefert delectationes quas appetit, quibuscumque aliis rebus.
|
|