|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod incestus non sit species
determinata luxuriae. Incestus enim dicitur per privationem
castitatis. Sed castitati universaliter opponitur luxuria. Ergo
videtur quod incestus non sit species luxuriae, sed sit universaliter
ipsa luxuria.
2. Praeterea, in decretis dicitur, XXXVI, qu. I, quod
incestus est consanguinearum vel affinium abusus. Sed affinitas
differt a consanguinitate. Ergo incestus non est una species
luxuriae, sed plures.
3. Praeterea, illud quod de se non importat aliquam deformitatem,
non constituit aliquam determinatam speciem vitii. Sed accedere ad
consanguineas vel affines non est secundum se deforme, alias, nullo
tempore licuisset. Ergo incestus non est determinata species
luxuriae.
Sed contra est quod species luxuriae distinguuntur secundum conditiones
mulierum quibus aliqui abutuntur. Sed incestu importatur specialis
conditio mulierum, quia est abusus consanguinearum vel affinium, ut
dictum est. Ergo incestus est determinata species luxuriae.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ibi necesse est inveniri
determinatam speciem luxuriae, ubi invenitur aliquid repugnans debito
usui venereorum. In usu autem consanguinearum vel affinium invenitur
aliquid incongruum commixtioni venereae, triplici ratione. Primo
quidem, quia naturaliter homo debet quandam honorificentiam
parentibus, et per consequens aliis consanguineis, qui ex eisdem
parentibus de propinquo originem trahunt, in tantum quod apud
antiquos, ut maximus Valerius refert, non erat fas filium simul cum
patre balneari, ne scilicet se invicem nudos conspicerent. Manifestum
est autem secundum praedicta quod in actibus venereis maxime consistit
quaedam turpitudo honorificentiae contraria, unde de his homines
verecundantur. Et ideo incongruum est quod commixtio venerea fiat
talium personarum ad invicem. Et haec causa videtur exprimi Levit.
XVIII, ubi dicitur, mater tua est, non revelabis turpitudinem
eius. Et idem postea dicit in aliis. Secunda ratio est quia personas
sanguine coniunctas necesse est ad invicem simul conversari. Unde si
homines non arcerentur a commixtione venerea, nimia opportunitas
daretur hominibus venereae commixtionis, et sic animi hominum nimis
emollescerent per luxuriam. Et ideo in veteri lege illae personae
specialiter videntur esse prohibitae quas necesse est simul commorari.
Tertia ratio est quia per hoc impediretur multiplicatio amicorum, dum
enim homo uxorem extraneam accipit, iunguntur sibi quadam speciali
amicitia omnes consanguinei uxoris, ac si essent consanguinei sui.
Unde Augustinus dicit, XV de Civ. Dei, habita est ratio
rectissima caritatis ut homines, quibus esset utilis atque honesta
concordia, diversarum vicissitudinum vinculis necterentur, nec unus in
uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos. Addit
autem Aristoteles quartam rationem, in II Politic., quia cum
naturaliter homo consanguineam diligat, si adderetur amor qui est ex
commixtione venerea, fieret nimius ardor amoris, et maximum libidinis
incentivum; quod castitati repugnat. Unde manifestum est quod
incestus est determinata luxuriae species.
Ad primum ergo dicendum quod abusus coniunctarum personarum maxime
induceret corruptelam castitatis, tum propter opportunitatem; tum
etiam propter nimium ardorem amoris, ut dictum est. Et ideo
antonomastice abusus talium personarum vocatur incestus.
Ad secundum dicendum quod persona affinis coniungitur alicui propter
personam consanguinitate coniunctam. Et ideo, quia unum est propter
alterum, eiusdem rationis inconvenientiam facit consanguinitas et
affinitas.
Ad tertium dicendum quod in commixtione personarum coniunctarum aliquid
est quod est secundum se indecens et repugnans naturali rationi, sicut
quod commixtio fiat inter parentes et filios, quorum est per se et
immediata cognatio, nam filii naturaliter honorem debent parentibus.
Unde philosophus dicit, in IX de Animal., quod quidam equus,
quia deceptus fuit ut matri commisceretur, seipsum praecipitavit,
quasi prae horrore, eo quod etiam animalibus aliquibus inest naturalis
reverentia ad parentes. Aliae vero personae quae non coniunguntur
secundum seipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex
seipsis indecentiam sed variatur circa hoc decentia vel indecentia
secundum consuetudinem et legem humanam vel divinam. Quia, ut dictum
est, usus venereorum, quia ordinatur ad bonum commune, subiacet
legi. Et ideo, sicut Augustinus dicit, XV de Civ. Dei,
commixtio sororum et fratrum, quanto fuit antiquior, compellente
necessitate, tanto postea facta est damnabilior, religione
prohibente.
|
|