|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod sacrilegium non possit
esse species luxuriae. Eadem enim species non invenitur sub diversis
generibus non subalternatim positis. Sed sacrilegium est species
irreligiositatis, ut supra habitum est. Ergo sacrilegium non potest
poni species luxuriae.
2. Praeterea, in decretis, XXXVI Caus., qu. I,
sacrilegium non ponitur inter alia quae ponuntur species luxuriae.
Ergo videtur quod non sit luxuriae species.
3. Praeterea, sicut per luxuriam contingit aliquid fieri contra
aliquam rem sacram, ita etiam per alia vitiorum genera. Sed
sacrilegium non ponitur species gulae, aut alterius alicuius huiusmodi
vitii. Ergo etiam non debet poni species luxuriae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XV de Civ. Dei, quod
sicut iniquum est aviditate possidendi transgredi limitem agrorum, ita
etiam iniquum est libidine concumbendi subvertere limitem morum. Sed
transgredi limitem agrorum in rebus sacris est peccatum sacrilegii.
Ergo, pari ratione, subvertere limitem morum libidine concumbendi in
rebus sacris, facit sacrilegii vitium. Sed libido concumbendi
pertinet ad luxuriam. Ergo sacrilegium est luxuriae species.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus unius virtutis
vel vitii ordinatus ad finem alterius, assumit speciem illius, sicut
furtum quod propter adulterium committitur, transit in speciem
adulterii. Manifestum est autem quod observatio castitatis secundum
quod ordinatur ad cultum Dei, sit actus religionis, ut patet in illis
qui vovent et servant virginitatem, ut patet per Augustinum, in libro
de virginitate. Unde manifestum est quod etiam luxuria, secundum quod
violat aliquid ad divinum cultum pertinens, pertinet ad speciem
sacrilegii. Et secundum hoc, sacrilegium potest poni species
luxuriae.
Ad primum ergo dicendum quod luxuria secundum quod ordinatur ad finem
alterius vitii, efficitur illius vitii species. Et sic aliqua
luxuriae species potest etiam esse species irreligiositatis, sicut
cuiusdam superioris generis.
Ad secundum dicendum quod ibi enumerantur illa quae sunt species
luxuriae secundum seipsa, sacrilegium autem est species luxuriae
secundum quod ordinatur ad finem alterius vitii. Et potest concurrere
cum diversis speciebus luxuriae. Si enim aliquis abutatur persona
coniuncta sibi secundum spiritualem cognationem, committit sacrilegium
ad modum incestus. Si autem abutatur virgine Deo sacrata, inquantum
est sponsa Christi, est sacrilegium per modum adulterii; inquantum
vero est sub spiritualis patris cura constituta, erit quoddam
spirituale stuprum; et si violentia inferatur, erit spiritualis
raptus, qui etiam secundum leges civiles gravius punitur quam alius
raptus. Unde Iustinianus imperator dicit, si quis, non dicam
rapere, sed attentare tantummodo, matrimonii iungendi causa,
sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur.
Ad tertium dicendum quod sacrilegium committitur in re sacrata. Res
autem sacrata est vel persona sacrata quae concupiscitur ad concubitum,
et sic pertinet ad luxuriam. Vel quae concupiscitur ad possidendum,
et sic pertinet ad iniustitiam. Potest etiam ad iram pertinere
sacrilegium, puta si aliquis ex ira iniuriam inferat personae sacrae.
Vel, si gulose cibum sacratum assumat, sacrilegium committit.
Specialius tamen sacrilegium attribuitur luxuriae, quae opponitur
castitati, ad cuius observantiam aliquae personae specialiter
consecrantur.
|
|