|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod vitium contra naturam
non sit species luxuriae. Quia in praedicta enumeratione specierum
luxuriae nulla fit mentio de vitio contra naturam. Ergo non est
species luxuriae.
2. Praeterea, luxuria opponitur virtuti, et ita sub malitia
continetur. Sed vitium contra naturam non continetur sub malitia, sed
sub bestialitate, ut patet per philosophum, in VII Ethic. Ergo
vitium contra naturam non est species luxuriae.
3. Praeterea, luxuria consistit circa actus ad generationem humanam
ordinatos, ut ex supra dictis patet. Sed vitium contra naturam
consistit circa actus ex quibus non potest generatio sequi. Ergo
vitium contra naturam non est species luxuriae.
Sed contra est quod, II ad Cor. XII, connumeratur aliis
luxuriae speciebus, ubi dicitur, non egerunt poenitentiam super
immunditia et fornicatione et impudicitia, ubi dicit Glossa,
immunditia, idest, luxuria contra naturam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ibi est determinata
luxuriae species ubi specialis ratio deformitatis occurrit quae facit
indecentem actum venereum. Quod quidem potest esse dupliciter. Uno
quidem modo, quia repugnat rationi rectae, quod est commune in omni
vitio luxuriae. Alio modo, quia etiam, super hoc, repugnat ipsi
ordini naturali venerei actus qui convenit humanae speciei, quod
dicitur vitium contra naturam. Quod quidem potest pluribus modis
contingere. Uno quidem modo, si absque omni concubitu, causa
delectationis venereae, pollutio procuretur, quod pertinet ad peccatum
immunditiae, quam quidam mollitiem vocant. Alio modo, si fiat per
concubitum ad rem non eiusdem speciei, quod vocatur bestialitas.
Tertio modo, si fiat per concubitum ad non debitum sexum, puta
masculi ad masculum vel feminae ad feminam, ut apostolus dicit, ad
Rom. I, quod dicitur sodomiticum vitium. Quarto, si non servetur
naturalis modus concumbendi, aut quantum ad instrumentum non debitum;
aut quantum ad alios monstruosos et bestiales concumbendi modos.
Ad primum ergo dicendum quod ibi enumerantur species luxuriae quae non
repugnant humanae naturae. Et ideo praetermittitur vitium contra
naturam.
Ad secundum dicendum quod bestialitas differt a malitia, quae humanae
virtuti opponitur, per quendam excessum circa eandem materiam. Et
ideo ad idem genus reduci potest.
Ad tertium dicendum quod luxuriosus non intendit generationem humanam,
sed delectationem veneream, quam potest aliquis experiri sine actibus
ex quibus sequitur humana generatio. Et hoc est quod quaeritur in
vitio contra naturam.
|
|