|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod vitium contra naturam
non sit maximum peccatum inter species luxuriae. Tanto enim aliquod
peccatum est gravius, quanto magis contrariatur caritati. Sed magis
videntur contrariari caritati proximi adulterium et stuprum et raptus,
quae vergunt in iniuriam proximi, quam peccata contra naturam, per
quae nullus alteri iniuriatur. Ergo peccatum contra naturam non est
maximum inter species luxuriae.
2. Praeterea, illa peccata videntur esse gravissima quae contra
Deum committuntur. Sed sacrilegium directe committitur contra Deum,
quia vergit in iniuriam divini cultus. Ergo sacrilegium est gravius
peccatum quam vitium contra naturam.
3. Praeterea, tanto aliquod peccatum videtur esse gravius, quanto
exercetur in personam quam magis diligere debemus. Sed secundum
ordinem caritatis magis debemus diligere personas nobis coniunctas,
quae polluuntur per incestum, quam personas extraneas, quae interdum
polluuntur per vitium contra naturam. Ergo incestus est gravius
peccatum quam vitium contra naturam.
4. Praeterea, si vitium contra naturam est gravissimum, videtur
quod tanto est gravius quanto est magis contra naturam. Sed maxime
videtur esse contra naturam peccatum immunditiae seu mollitiei, quia
hoc maxime videtur esse secundum naturam, ut alterum sit agens et
alterum patiens. Ergo, secundum hoc, immunditia esset gravissimum
inter vitia contra naturam. Hoc autem est falsum. Non ergo vitia
contra naturam sunt gravissima inter peccata luxuriae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Adulterin.
coniugiis, quod omnium horum, peccatorum scilicet quae ad luxuriam
pertinent, pessimum est quod contra naturam fit.
Respondeo dicendum quod in quolibet genere pessima est principii
corruptio, ex quo alia dependent. Principia autem rationis sunt ea
quae sunt secundum naturam, nam ratio, praesuppositis his quae sunt a
natura determinata, disponit alia secundum quod convenit. Et hoc
apparet tam in speculativis quam in operativis. Et ideo, sicut in
speculativis error circa ea quorum cognitio est homini naturaliter
indita, est gravissimus et turpissimus; ita in agendis agere contra ea
quae sunt secundum naturam determinata, est gravissimum et
turpissimum. Quia ergo in vitiis quae sunt contra naturam
transgreditur homo id quod est secundum naturam determinatum circa usum
venereum, inde est quod in tali materia hoc peccatum est gravissimum.
Post quod est incestus, qui, sicut dictum est, est contra naturalem
reverentiam quam personis coniunctis debemus. Per alias autem luxuriae
species praeteritur solum id quod est secundum rationem rectam
determinatum, ex praesuppositione tamen naturalium principiorum.
Magis autem repugnat rationi quod aliquis venereis utatur non solum
contra id quod convenit proli generandae, sed etiam cum iniuria
alterius. Et ideo fornicatio simplex, quae committitur sine iniuria
alterius personae, est minima inter species luxuriae. Maior autem
iniuria est si quis abutatur muliere alterius potestati subiecta ad usum
generationis, quam ad solam custodiam. Et ideo adulterium est gravius
quam stuprum. Et utrumque aggravatur per violentiam. Propter quod,
raptus virginis est gravius quam stuprum, et raptus uxoris quam
adulterium. Et haec etiam omnia aggravantur secundum rationem
sacrilegii, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ordo rationis rectae est ab
homine, ita ordo naturae est ab ipso Deo. Et ideo in peccatis contra
naturam, in quibus ipse ordo naturae violatur, fit iniuria ipsi Deo,
ordinatori naturae. Unde Augustinus dicit, III Confess.,
flagitia quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque
punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt, quae si omnes gentes
facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic
fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas
quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura cuius ille auctor
est, libidinis perversitate polluitur.
Ad secundum dicendum quod etiam vitia contra naturam sunt contra
Deum, ut dictum est. Et tanto sunt graviora quam sacrilegii
corruptela, quanto ordo naturae humanae inditus est prior et stabilior
quam quilibet alius ordo superadditus.
Ad tertium dicendum quod unicuique individuo magis est coniuncta natura
speciei quam quodcumque aliud individuum. Et ideo peccata quae fiunt
contra naturam speciei, sunt graviora.
Ad quartum dicendum quod gravitas in peccato magis attenditur ex abusu
alicuius rei quam ex omissione debiti usus. Et ideo inter vitia contra
naturam infimum locum tenet peccatum immunditiae, quod consistit in
sola omissione concubitus ad alterum. Gravissimum autem est peccatum
bestialitatis, ubi non servatur debita species. Unde super illud
Gen. XXXVII, accusavit fratres suos crimine pessimo, dicit
Glossa, quod cum pecoribus miscebantur. Post hoc autem est vitium
sodomiticum, ubi non servatur debitus sexus. Post hoc autem est
peccatum ex eo quod non servatur debitus modus concumbendi. Magis
autem si non sit debitum vas, quam si sit inordinatio secundum aliqua
alia pertinentia ad modum concubitus.
|
|