|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur sex species luxuriae, scilicet, fornicatio simplex,
adulterium, incestus, stuprum, raptus et vitium contra naturam.
Diversitas enim materiae non diversificat speciem. Sed praedicta
divisio sumitur secundum materiae diversitatem, prout scilicet aliquis
commiscetur coniugatae, vel virgini, vel alterius conditionis
mulieri. Ergo videtur quod per hoc species luxuriae non
diversificentur.
2. Praeterea, species vitii unius non videntur diversificari per ea
quae pertinent ad aliud vitium. Sed adulterium non differt a simplici
fornicatione nisi in hoc quod aliquis accedit ad eam quae est alterius,
et sic iniustitiam committit. Ergo videtur quod adulterium non debet
poni species luxuriae.
3. Praeterea, sicut contingit quod aliquis commiscetur mulieri quae
est alteri viro per matrimonium obligata, ita etiam contingit quod
aliquis commiscetur mulieri quae est obligata Deo per votum. Sicut
ergo adulterium ponitur species luxuriae, ita et sacrilegium species
luxuriae poni debet.
4. Praeterea, ille qui est matrimonio iunctus non solum peccat si ad
aliam mulierem accedat, sed etiam si sua coniuge inordinate utatur.
Sed hoc peccatum sub luxuria continetur. Ergo deberet inter species
luxuriae computari.
5. Praeterea, apostolus, II ad Cor. XII, dicit, ne
iterum, cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex
his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia
et fornicatione et impudicitia quam gesserunt. Ergo videtur quod etiam
immunditia et impudicitia debeant poni species luxuriae, sicut et
fornicatio.
6. Praeterea, divisum non condividitur dividentibus. Sed luxuria
condividitur praedictis, dicitur enim Galat. V, manifesta sunt
opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia,
luxuria. Ergo videtur quod inconvenienter fornicatio ponatur species
luxuriae.
Sed contra est quod praedicta divisio ponitur in decretis, XXXVI
Caus., qu. I.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccatum luxuriae
consistit in hoc quod aliquis non secundum rectam rationem delectatione
venerea utitur. Quod quidem contingit dupliciter, uno modo, secundum
materiam in qua huiusmodi delectationem quaerit; alio modo, secundum
quod, materia debita existente, non observantur aliae debitae
conditiones. Et quia circumstantia, inquantum huiusmodi, non dat
speciem actui morali, sed eius species sumitur ab obiecto, quod est
materia actus; ideo oportuit species luxuriae assignari ex parte
materiae vel obiecti. Quae quidem potest non convenire rationi rectae
dupliciter. Uno modo, quia habet repugnantiam ad finem venerei
actus. Et sic, inquantum impeditur generatio prolis, est vitium
contra naturam, quod est in omni actu venereo ex quo generatio sequi
non potest. Inquantum autem impeditur debita educatio et promotio
prolis natae, est fornicatio simplex, quae est soluti cum soluta.
Alio modo materia in qua exercetur actus venereus, potest esse non
conveniens rationi rectae per comparationem ad alios homines. Et hoc
dupliciter. Primo quidem, ex parte ipsius feminae cui aliquis
commiscetur, quia ei debitus honor non servatur. Et sic est
incestus, qui consistit in abusu mulierum consanguinitate vel
affinitate iunctarum. Secundo, ex parte eius in cuius potestate est
femina. Quia si est in potestate viri, est adulterium, si autem est
in potestate patris, est stuprum, si non inferatur violentia; raptus
autem, si inferatur. Diversificantur autem istae species magis ex
parte feminae quam viri. Quia in actu venereo femina se habet sicut
patiens et per modum materiae, vir autem per modum agentis. Dictum
est autem quod praedictae species secundum differentiam materiae
assignantur.
Ad primum ergo dicendum quod praedicta diversitas materiae habet
annexam diversitatem formalem obiecti, quae accipitur secundum diversos
modos repugnantiae ad rationem rectam, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet in eodem actu diversorum
vitiorum deformitates concurrere, ut supra dictum est. Et hoc modo
adulterium continetur sub luxuria et sub iniustitia. Nec deformitas
iniustitiae omnino per accidens se habet ad luxuriam. Ostenditur enim
luxuria gravior quae in tantum concupiscentiam sequitur quod etiam in
iniustitiam ducat.
Ad tertium dicendum quod mulier vovens continentiam quoddam spirituale
matrimonium facit cum Deo. Et ideo sacrilegium quod committitur in
violatione talis mulieris, est quoddam adulterium spirituale. Et
similiter alii modi sacrilegii reducuntur ad alias species luxuriae.
Ad quartum dicendum quod peccatum coniugati cum sua uxore non est
secundum indebitam materiam, sed secundum alias circumstantias quae non
constituunt speciem moralis actus, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod, sicut dicit Glossa ibidem, immunditia
ponitur pro luxuria contra naturam. Impudicitia autem est quae fit cum
liberis a viro, unde videtur ad stuprum pertinere. Vel potest dici
quod impudicitia pertinet ad quosdam actus circumstantes actum
venereum, sicut sunt oscula, tactus et alia huiusmodi.
Ad sextum dicendum quod luxuria sumitur ibidem pro quacumque
superfluitate, ut Glossa ibidem dicit.
|
|