|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fornicatio simplex non
sit peccatum mortale. Ea enim quae simul connumerantur, videntur esse
unius rationis. Sed fornicatio connumeratur quibusdam quae non sunt
peccata mortalia, dicitur enim Act. XV, abstineatis vos ab
immolatis simulacrorum, et sanguine et suffocato, et fornicatione;
illorum autem usus non est peccatum mortale, secundum illud I ad
Tim. IV, nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.
Ergo fornicatio non est peccatum mortale.
2. Praeterea, nullum peccatum mortale cadit sub praecepto divino.
Sed Osee I praecipitur a domino, vade, sume tibi uxorem
fornicationum, et fac filios fornicationum. Ergo fornicatio non est
peccatum mortale.
3. Praeterea, nullum peccatum mortale in Scriptura sacra absque
reprehensione commemoratur. Sed fornicatio simplex commemoratur in
Scriptura in antiquis patribus sine reprehensione, sicut legitur
Gen. XVI de Abraham quod accessit ad Agar, ancillam suam; et
infra, XXX, legitur de Iacob quod accessit ad ancillas uxorum
suarum Balam et Zelpham; et infra, XXXVIII, legitur quod
Iudas accessit ad Thamar, quam aestimavit meretricem. Ergo
fornicatio simplex non est peccatum mortale.
4. Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur caritati. Sed
fornicatio simplex non contrariatur caritati, neque quantum ad
dilectionem Dei, quia non est directe peccatum contra Deum; nec
etiam quantum ad dilectionem proximi, quia per hoc homo nulli homini
facit iniuriam. Ergo fornicatio simplex non est peccatum mortale.
5. Praeterea, omne peccatum mortale ducit in perditionem aeternam.
Hoc autem non facit fornicatio simplex, quia super illud I ad Tim.
IV, pietas ad omnia utilis est, dicit Glossa Ambrosii, omnis
summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est. Quam
aliquis sequens, si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit,
sed non peribit. Ergo fornicatio simplex non est peccatum mortale.
6. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de Bon.
Coniug., quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad
salutem generis. Sed non omnis inordinatus usus ciborum est peccatum
mortale. Ergo nec omnis inordinatus concubitus. Quod maxime videtur
de fornicatione simplici, quae minima est inter species enumeratas.
1. Sed contra est quod dicitur Tobiae IV, attende tibi ab omni
fornicatione, et praeter uxorem tuam, non patiaris crimen scire.
Crimen autem importat peccatum mortale. Ergo fornicatio, et omnis
concubitus qui est praeter uxorem, est peccatum mortale.
2. Praeterea, nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale.
Fornicatio autem excludit, ut patet per apostolum, Galat. V,
ubi, praemissa fornicatione, et quibusdam aliis vitiis, subdit, qui
talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ergo fornicatio simplex est
peccatum mortale.
3. Praeterea, in decretis dicitur, XXII Caus., qu. I,
nosse debent talem de periurio poenitentiam imponi debere qualem de
adulterio et fornicatione, et de homicidio sponte commisso, et de
ceteris criminalibus vitiis. Ergo fornicatio simplex est peccatum
criminale, sive mortale.
Respondeo dicendum quod absque omni dubio tenendum est quod fornicatio
simplex sit peccatum mortale, non obstante quod Deut. XXIII,
super illud, non erit meretrix etc., dicit Glossa, ad eas prohibet
accedere quarum est venialis turpitudo. Non enim debet dici venialis,
sed venalis, quod est proprium meretricum. Ad huius autem
evidentiam, considerandum est quod peccatum mortale est omne peccatum
quod committitur directe contra vitam hominis. Fornicatio autem
simplex importat inordinationem quae vergit in nocumentum vitae eius qui
est ex tali concubitu nasciturus. Videmus enim in omnibus animalibus
in quibus ad educationem prolis requiritur cura maris et feminae, quod
in eis non est vagus concubitus, sed maris ad certam feminam, unam vel
plures, sicut patet in omnibus avibus. Secus autem est in animalibus
in quibus sola femina sufficit ad educationem fetus in quibus est vagus
concubitus, ut patet in canibus et aliis huiusmodi animalibus.
Manifestum est autem quod ad educationem hominis non solum requiritur
cura matris, a qua nutritur, sed multo magis cura patris, a quo est
instruendus et defendendus, et in bonis tam interioribus quam
exterioribus promovendus. Et ideo contra naturam hominis est quod
utatur vago concubitu, sed oportet quod sit maris ad determinatam
feminam, cum qua permaneat, non per modicum tempus, sed diu, vel
etiam per totam vitam. Et inde est quod naturaliter est maribus in
specie humana sollicitudo de certitudine prolis, quia eis imminet
educatio prolis. Haec autem certitudo tolleretur si esset vagus
concubitus. Haec autem determinatio certae feminae matrimonium
vocatur. Et ideo dicitur esse de iure naturali. Sed quia concubitus
ordinatur ad bonum commune totius humani generis; bona autem communia
cadunt sub determinatione legis, ut supra habitum est, consequens est
quod ista coniunctio maris ad feminam, quae matrimonium dicitur, lege
aliqua determinetur. Qualiter autem sit apud nos determinatum, in
tertia parte huius operis agetur, cum de matrimonii sacramento
tractabitur. Unde, cum fornicatio sit concubitus vagus, utpote
praeter matrimonium existens, est contra bonum prolis educandae. Et
ideo est peccatum mortale. Nec obstat si aliquis fornicando aliquam
cognoscens, sufficienter provideat proli de educatione. Quia id quod
cadit sub legis determinatione, iudicatur secundum id quod communiter
accidit, et non secundum id quod in aliquo casu potest accidere.
Ad primum ergo dicendum quod fornicatio illis connumeratur, non quia
habeat eandem rationem culpae cum aliis, sed quantum ad hoc, quod ex
his quae ibi ponuntur similiter poterat dissidium generari inter
Iudaeos et gentiles, et eorum unanimis consensus impediri. Quia apud
gentiles fornicatio simplex non reputabatur illicita, propter
corruptionem naturalis rationis, Iudaei autem, ex lege divina
instructi, eam illicitam reputabant. Alia vero quae ibi ponuntur,
Iudaei abominabantur propter consuetudinem legalis conversationis.
Unde apostoli ea gentilibus interdixerunt, non quasi secundum se
illicita, sed quasi Iudaeis abominabilia, ut etiam supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod fornicatio dicitur esse peccatum, inquantum
est contra rationem rectam. Ratio autem hominis recta est secundum
quod regulatur voluntate divina, quae est prima et summa regula. Et
ideo quod homo facit ex voluntate Dei, eius praecepto obediens, non
est contra rationem rectam, quamvis videatur esse contra communem
ordinem rationis, sicut etiam non est contra naturam quod miraculose
fit virtute divina, quamvis sit contra communem cursum naturae. Et
ideo, sicut Abraham non peccavit filium innocentem volendo occidere,
propter hoc quod obedivit Deo, quamvis hoc, secundum se
consideratum, sit communiter contra rectitudinem rationis humanae; ita
etiam Osee non peccavit fornicando ex praecepto divino. Nec talis
concubitus proprie fornicatio debet dici, quamvis fornicatio nominetur
referendo ad cursum communem. Unde Augustinus dicit, III
Confess., cum Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet
iubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est. Et postea
subdit, sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas
minori ad obediendum praeponitur, ita Deus omnibus.
Ad tertium dicendum quod Abraham et Iacob ad ancillas accesserunt non
quasi fornicario concubitu, ut infra patebit, cum de matrimonio
agetur. Iudam autem non est necessarium a peccato excusare, qui etiam
auctor fuit venditionis Ioseph.
Ad quartum dicendum quod fornicatio simplex contrariatur dilectioni
proximi quantum ad hoc, quod repugnat bono prolis nasciturae, ut
ostensum est, dum scilicet dat operam generationi non secundum quod
convenit proli nasciturae.
Ad quintum dicendum quod per opera pietatis ille qui lubricum carnis
patitur liberatur a perditione aeterna, inquantum per huiusmodi opera
disponitur ad hoc quod gratiam consequatur per quam poeniteat, et
inquantum per huiusmodi opera satisfacit de lubrico carnis commisso.
Non autem ita quod, si in lubrico carnis perseveret impoenitens usque
ad mortem, per pietatis opera liberetur.
Ad sextum dicendum quod ex uno concubitu potest unus homo generari.
Et ideo inordinatio concubitus, quae impedit bonum prolis nasciturae,
ex ipso genere actus est peccatum mortale, et non solum ex
inordinatione concupiscentiae. Ex una autem comestione non impeditur
bonum totius vitae unius hominis, et ideo actus gulae ex suo genere non
est peccatum mortale. Esset tamen si quis scienter cibum comederet qui
totam conditionem vitae eius immutaret, sicut patet de Adam. Nec
tamen fornicatio est minimum peccatorum quae sub luxuria continentur.
Minus enim est concubitus cum uxore qui fit ex libidine.
|
|