|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fornicatio sit
gravissimum peccatum. Tanto enim videtur peccatum gravius, quanto ex
maiori libidine procedit. Sed maxima libido est in fornicatione
dicitur enim in Glossa, I ad Cor. VI, quod ardor libidinis in
luxuria est maximus. Ergo videtur quod fornicatio sit gravissimum
peccatum.
2. Praeterea, tanto aliquis gravius peccat, quanto in rem sibi
magis coniunctam delinquit, sicut gravius peccat qui percutit patrem
quam qui percutit extraneum. Sed sicut dicitur I Cor. VI, qui
fornicatur, in corpus suum peccat, quod est homini coniunctissimum.
Ergo videtur quod fornicatio sit gravissimum peccatum.
3. Praeterea, quanto aliquod bonum est maius, tanto peccatum quod
contra illud committitur videtur esse gravius. Sed peccatum
fornicationis videtur esse contra bonum totius humani generis, ut ex
praedictis patet. Est etiam contra Christum, secundum illud I ad
Cor. VI, tollens membra Christi, faciam membra meretricis? Ergo
fornicatio est gravissimum peccatum.
Sed contra est quod Gregorius dicit quod peccata carnalia sunt minoris
culpae quam peccata spiritualia.
Respondeo dicendum quod gravitas peccati alicuius attendi potest
dupliciter, uno modo, secundum se; alio modo, secundum accidens.
Secundum se quidem attenditur gravitas peccati ex ratione suae
speciei, quae consideratur secundum bonum cui peccatum opponitur.
Fornicatio autem est contra bonum hominis nascituri. Et ideo est
gravius peccatum secundum speciem suam peccatis quae sunt contra bona
exteriora, sicut est furtum et alia huiusmodi, minus autem peccatis
quae sunt directe contra Deum, et peccato quod est contra vitam
hominis iam nati, sicut est homicidium.
Ad primum ergo dicendum quod libido quae aggravat peccatum est quae
consistit in inclinatione voluntatis. Libido autem quae est in
appetitu sensitivo diminuit peccatum, quia quanto aliquis ex maiori
passione impulsus peccat, tanto levius est peccatum. Et hoc modo in
fornicatione libido est maxima. Et inde est quod Augustinus dicit,
in libro de agone Christiano, quod inter omnia Christianorum
certamina, duriora sunt praelia castitatis, ubi est quotidiana pugna,
sed rara victoria. Et Isidorus dicit, in libro de summo bono, quod
magis per carnis luxuriam humanum genus subditur Diabolo quam per
aliquod aliud, quia scilicet difficilius est vincere vehementiam huius
passionis.
Ad secundum dicendum quod ille qui fornicatur dicitur peccare in corpus
suum, non solum quia fornicationis delectatio consummatur in carne,
quod etiam in gula accidit, sed etiam quia contra bonum proprii
corporis agit qui fornicatur, inquantum scilicet indebite illud
resolvit et inquinat, et alteri commiscet. Nec tamen propter hoc
sequitur quod fornicatio sit peccatum gravissimum, quia ratio in homine
praevalet corpori; unde, si sit peccatum magis repugnans rationi,
gravius erit.
Ad tertium dicendum quod peccatum fornicationis est contra bonum
speciei humanae inquantum impedit generationem singularem unius hominis
nascituri. Magis autem pertingit ad rationem speciei qui actu iam
participat speciem quam qui est potentia homo. Et secundum hoc etiam
homicidium est gravius quam fornicatio et omnes luxuriae species,
tanquam magis bono speciei humanae repugnans. Bonum etiam divinum est
maius bono speciei humanae. Et ideo etiam peccata quae sunt contra
Deum, sunt maiora. Nec fornicatio est directe peccatum in Deum,
quasi fornicator Dei offensam intendat, sed ex consequenti, sicut et
omnia peccata mortalia. Sicut enim membra corporis nostri sunt membra
Christi, ita etiam et spiritus noster est unum cum Christo, secundum
illud I ad Cor. VI, qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Unde
etiam peccata spiritualia sunt magis contra Christum quam fornicatio.
|
|