|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in tactibus et osculis
non consistat peccatum mortale. Apostolus enim, ad Ephes. V,
dicit, fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, ne
nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Subdit autem, aut
turpitudo, Glossa, ut in osculis et amplexibus; aut stultiloquium,
ut blanda verba; aut scurrilitas, quae a stultis curialitas dicitur,
idest iocularitas. Postea autem subdit, hoc enim scitote,
intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, quod est
idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei,
ubi non replicat de turpitudine, sicut nec de stultiloquio aut
scurrilitate. Ergo ista non sunt peccata mortalia.
2. Praeterea, fornicatio dicitur esse peccatum mortale ex hoc quod
per eam impeditur bonum prolis generandae et educandae. Sed ad hoc
nihil operantur oscula et tactus, sive amplexus. Ergo in his non
contingit esse peccatum mortale.
3. Praeterea, illa quae sunt secundum se peccata mortalia, nunquam
possunt bene fieri. Sed oscula et tactus et huiusmodi possunt
quandoque fieri absque peccato. Ergo non sunt secundum se peccata
mortalia.
1. Sed contra, minus est aspectus libidinosus quam tactus, amplexus
vel osculum. Sed aspectus libidinosus est peccatum mortale, secundum
illud Matth. V, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo. Ergo multo magis osculum libidinosum,
et alia huiusmodi, sunt peccata mortalia.
2. Praeterea, Cyprianus, ad Pomponium de virginitate, dicit,
certe ipse concubitus, ipse amplexus, ipsa confabulatio et osculatio,
et coniacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et
criminis confitentur. Ergo per praedicta homo fit reus criminis,
idest peccati mortalis.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse peccatum mortale
dupliciter. Uno modo, secundum speciem suam. Et hoc modo osculum,
amplexus vel tactus, secundum suam rationem non nominant peccatum
mortale. Possunt enim haec absque libidine fieri, vel propter
consuetudinem patriae, vel propter aliquam necessitatem aut
rationabilem causam. Alio modo dicitur aliquid esse peccatum mortale
ex sua causa, sicut ille qui dat eleemosynam ut aliquem inducat ad
haeresim, mortaliter peccat propter intentionem corruptam. Dictum est
autem supra quod consensus in delectationem peccati mortalis est
peccatum mortale, et non solum consensus in actum. Et ideo, cum
fornicatio sit peccatum mortale, et multo magis aliae luxuriae
species, consequens est quod consensus in delectationem talis peccati
sit peccatum mortale, et non solum consensus in actum. Et ideo, cum
oscula et amplexus et huiusmodi propter delectationem huiusmodi fiant,
consequens est quod sint peccata mortalia. Et sic solum dicuntur
libidinosa. Unde huiusmodi, secundum quod libidinosa sunt, sunt
peccata mortalia.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ideo non resumit illa tria,
quia non habent rationem peccati nisi secundum quod ordinantur ad
praecedentia.
Ad secundum dicendum quod oscula et tactus, quamvis secundum se non
impediant bonum prolis humanae, procedunt tamen ex libidine, quae est
radix huius impedimenti. Et ex hoc habent rationem peccati mortalis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod huiusmodi non sunt
peccata secundum suam speciem.
|
|