|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nocturna pollutio sit
peccatum. Meritum enim et demeritum habent fieri circa idem. Sed
dormiens potest mereri, sicut patet de Salomone, qui dormiens a
domino donum sapientiae impetravit, ut dicitur III Reg. III,
et II Paralip. I. Ergo in dormiendo potest aliquis demereri. Et
ita videtur quod nocturna pollutio sit peccatum.
2. Praeterea, quicumque habet usum rationis, potest peccare. Sed
in dormiendo aliquis habet usum rationis, quia frequenter aliquis in
somnis ratiocinatur, et praeeligit unum alteri, consentiens vel
dissentiens. Ergo in dormiendo potest aliquis peccare. Et ita
propter somnum nocturna pollutio non impeditur quin sit peccatum, cum
ex genere actus sit peccatum.
3. Praeterea, frustra increpatur et instruitur qui non potest vel
agere secundum rationem vel contra rationem. Sed homo in somnis
instruitur a Deo et increpatur, secundum illud Iob XXXIII, per
somnium, in visione nocturna, quando sopor solet occupare homines,
tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Ergo
in somnis potest aliquis agere secundum rationem vel contra rationem,
quod est bene agere vel peccare. Et sic videtur quod pollutio nocturna
sit peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XII super Gen. ad
Litt., ipsa phantasia quae fit in cogitatione sermocinantis, cum
expressa fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram
coniunctionem corporum non discernatur, continue movetur caro et
sequitur quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat,
quam sine peccato a vigilantibus dicitur quod, ut diceretur, sine
dubio cogitatum est.
Respondeo dicendum quod nocturna pollutio dupliciter potest
considerari. Uno modo, secundum se. Et hoc modo non habet rationem
peccati. Omne enim peccatum dependet ex iudicio rationis, quia etiam
primus motus sensualitatis non habet quod sit peccatum nisi inquantum
iudicio rationis reprimi potest. Et ideo, sublato iudicio rationis,
tollitur ratio peccati. In dormiendo autem ratio non habet liberum
iudicium, nullus enim est dormiens qui non intendat aliquibus
similitudinibus phantasmatum velut rebus ipsis, ut patet ex his quae in
primo dicta sunt. Et ideo id quod agit homo dormiens, qui non habet
liberum iudicium rationis, non imputatur ei ad culpam, sicut nec illud
quod agit furiosus aut amens. Alio modo potest considerari nocturna
pollutio per comparationem ad suam causam. Quae potest esse triplex.
Una quidem corporalis. Cum enim humor seminalis superabundat in
corpore; vel cum facta est humoris resolutio, vel per nimiam
calefactionem corporis, vel per quamcumque aliam commotionem; somniat
dormiens ea quae pertinent ad expulsionem huiusmodi humoris abundantis
vel resoluti, sicut etiam accidit quando natura gravatur ex aliqua alia
superfluitate; ita quod quandoque formantur in imaginatione phantasmata
pertinentia ad emissionem talium superfluitatum. Si igitur
superabundantia talis humoris sit ex causa culpabili, puta cum est ex
superfluitate cibi vel potus; tunc nocturna pollutio habet rationem
culpae ex sua causa. Si autem superabundantia vel resolutio talis
humoris non sit ex aliqua causa culpabili, tunc nocturna pollutio non
est culpabilis, nec in se nec in causa sua. Alia vero causa nocturnae
pollutionis potest esse animalis interior, puta cum ex cogitatione
praecedenti contingit aliquem dormientem pollui. Cogitatio autem quae
in vigilia praecessit, quandoque est pure speculativa, puta cum
aliquis causa disputationis cogitat de peccatis carnalibus, quandoque
autem est cum aliqua affectione vel concupiscentiae vel horroris.
Contingit autem magis pollutio nocturna ex cogitatione carnalium
vitiorum quae fuit cum concupiscentia talium delectationum, quia ex hoc
remanet quoddam vestigium et inclinatio in anima, ita quod dormiens
facilius inducitur in sua imaginatione ad assentiendum actibus ex quibus
sequitur pollutio. Secundum hoc philosophus dicit, in I Ethic.,
quod inquantum paulatim pertranseunt quidam motus a vigilantibus ad
dormientes, meliora fiunt phantasmata studiosorum quam quorumlibet, et
Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., quod propter bonam
animae affectionem, quaedam eius merita etiam in somnis clarent. Et
sic patet quod nocturna pollutio habet rationem culpae ex parte suae
causae. Quandoque tamen contingit quod ex praecedenti cogitatione
carnalium actuum etiam speculativa, vel si sit cum horrore, sequitur
in somnis pollutio. Et tunc non habet rationem culpae, nec in se nec
in sua causa. Tertia vero causa est spiritualis extrinseca, puta cum
ex operatione Daemonis commoventur phantasmata dormientis in ordine ad
talem effectum. Et hoc quidem quandoque est cum peccato praecedenti,
scilicet negligentia praeparandi se contra Daemonis illusiones, unde
et in sero cantatur, hostemque nostrum comprime, ne polluantur
corpora. Quandoque vero est absque omni culpa hominis, ex sola
nequitia Daemonis, sicut in collationibus patrum legitur de quodam
quod semper in diebus festis pollutionem nocturnam patiebatur, hoc
Diabolo procurante, ut impediretur a sacra communione. Sic igitur
patet quod nocturna pollutio nunquam est peccatum, quandoque tamen est
sequela peccati praecedentis.
Ad primum ergo dicendum quod Salomon non meruit in dormiendo
sapientiam a Deo, sed fuit signum praecedentis desiderii, propter
quod dicitur talis petitio Deo placuisse, ut Augustinus dicit,
XII super Gen. ad Litt.
Ad secundum dicendum quod, secundum quod vires sensitivae interiores
magis vel minus opprimuntur a somno, propter vaporis turbulentiam vel
puritatem, secundum hoc usus rationis magis vel minus impeditur in
dormiendo. Semper tamen quantum ad aliquid impeditur, ut non possit
omnino liberum iudicium habere, ut in prima parte dictum est. Et ideo
non imputatur ei ad culpam quod tunc agit.
Ad tertium dicendum quod apprehensio rationis non ita impeditur in
somno sicut eius iudicium, quod perficitur per conversionem ad
sensibilia, quae sunt prima principia cognitionis humanae. Et ideo
nihil prohibet hominem secundum rationem apprehendere aliquid de novo in
dormiendo, vel ex ipsis reliquiis praecedentium cogitationum et
phantasmatibus oblatis, vel etiam ex revelatione divina, aut
immissione Angeli boni vel mali.
|
|