|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod stuprum non debeat poni
una species luxuriae. Stuprum enim importat illicitam virginum
deflorationem; ut habetur in decretis, XXXVI Caus., qu. I.
Sed hoc potest esse soluti cum soluta, quod pertinet ad
fornicationem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae a
fornicatione distincta.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de patriarchis, nemo sibi
blandiatur de legibus hominum, omne stuprum adulterium est. Sed
specierum ex opposito divisarum una non continetur sub alia. Cum ergo
adulterium ponatur species luxuriae, videtur quod stuprum species
luxuriae poni non debet.
3. Praeterea, inferre alicui iniuriam videtur magis ad iniustitiam
quam ad luxuriam pertinere. Sed ille qui stuprum committit, iniuriam
facit alteri, scilicet patri puellae quam corrumpit, qui potest ad
animum suam iniuriam revocare, et agere actione iniuriarum contra
stupratorem. Ergo stuprum non debet poni species luxuriae.
Sed contra est quod stuprum proprie consistit in actu venereo quo virgo
defloratur. Cum igitur luxuria proprie sit circa venerea, videtur
quod stuprum sit species luxuriae.
Respondeo dicendum quod ubi circa materiam alicuius vitii occurrit
aliqua specialis deformitas, ibi debet poni determinata species illius
vitii. Luxuria autem est peccatum circa venerea existens, ut supra
dictum est. In virgine autem sub custodia patris existente quaedam
deformitas specialis occurrit si corrumpatur. Tum ex parte puellae,
quae, ex hoc quod violatur, nulla pactione coniugali praecedente,
impeditur a legitimo matrimonio consequendo et ponitur in via
meretricandi, a quo retrahebatur ne signaculum virginitatis amitteret.
Tum etiam ex parte patris, qui de eius custodia sollicitudinem gerit,
secundum illud Eccli. XLII, super filiam luxuriosam confirma
custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis. Et ideo
manifestum est quod stuprum, quod importat illicitam virginum
deflorationem sub cura parentum existentium, est determinate luxuriae
species.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis virgo sit soluta a vinculo
matrimoniali, non tamen est soluta a patria potestate. Habet etiam
speciale impedimentum fornicarii concubitus virginitatis signum, quod
non debet nisi per matrimonium auferri. Unde stuprum non est
fornicatio simplex, sed concubitus qui fit cum meretricibus, idest
mulieribus iam corruptis, ut patet per Glossam, II ad Cor.
XII, super illud, qui non egerunt poenitentiam super immunditia et
fornicatione et cetera.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius ibi aliter accipit stuprum, prout
scilicet communiter sumitur pro omni peccato luxuriae. Unde stuprum
ibi nominat concubitum viri coniugati cum quacumque alia muliere praeter
uxorem. Quod patet ex hoc quod subdit, nec viro licet quod mulieri
non licet. Et hoc modo etiam accipitur Num. V, ubi dicitur, si
latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa
in stupro, et cetera.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet unum peccatum ex adiunctione
alterius deformius fieri. Fit autem deformius peccatum luxuriae ex
peccato iniustitiae, quia videtur concupiscentia esse inordinatior quae
a delectabili non abstinet ut iniuriam vitet. Habet autem duplicem
iniuriam annexam. Unam quidem ex parte virginis, quam etsi non vi
corrumpat, tamen eam seducit; et sic tenetur ei satisfacere. Unde
dicitur Exod. XXII, si seduxerit quis virginem nondum
desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem.
Si autem pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum
dotis quam virgines accipere consueverunt. Aliam vero iniuriam facit
patri puellae. Unde et ei secundum legem tenetur ad poenam. Dicitur
enim Deut. XXII, si invenerit vir puellam virginem, quae non
habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad
iudicium venerit, dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta
siclos argenti, et habebit eam uxorem, et quia humiliavit illam, non
poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. Et hoc ideo, ne
videatur ludibrium fecisse, ut Augustinus dicit.
|
|