|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod raptus non sit species
luxuriae distincta a stupro. Dicit enim Isidorus, in libro
Etymol., quod stuprum, idest raptus, proprie est illicitus coitus,
a corrumpendo dictus, unde et qui raptu potitur, stupro fruitur.
Ergo videtur quod raptus non debeat poni species luxuriae distincta a
stupro.
2. Praeterea, raptus videtur quandam violentiam importare, dicitur
enim in decretis, XXXVI Caus., qu. I, quod raptus
committitur cum puella violenter a domo patris abducitur, ut,
corrupta, in uxorem habeatur. Sed hoc quod violentia alicui
inferatur, per accidens se habet ad luxuriam, quae per se respicit
delectationem concubitus. Ergo videtur quod raptus non debeat poni
determinata species luxuriae.
3. Praeterea, peccatum luxuriae per matrimonium cohibetur, dicitur
enim I ad Cor. VII, propter fornicationem, unusquisque suam
habeat. Sed raptus impedit matrimonium sequens, dicitur enim in
Concilio Meldensi, placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur
vel seducunt, eas nullatenus habeant uxores, quamvis eas postmodum
nuptialiter cum consensu parentum suorum susceperint. Ergo raptus non
est determinata species luxuriae a stupro distincta.
4. Praeterea, aliquis potest cognoscere suam sponsam absque peccato
luxuriae. Sed raptus potest committi si aliquis violenter sponsam suam
auferat de domo parentum et eam carnaliter cognoscat. Ergo raptus non
debet poni determinata species luxuriae.
Sed contra est quod raptus est illicitus coitus, ut Isidorus dicit.
Sed hoc pertinet ad peccatum luxuriae. Ergo raptus est species
luxuriae.
Respondeo dicendum quod raptus, prout nunc de eo loquimur, est
species luxuriae. Et quandoque quidem in idem concurrit cum stupro;
quandoque autem invenitur raptus sine stupro; quandoque vero stuprum
sine raptu. Concurrunt quidem in idem, quando aliquis violentiam
infert ad virginem illicite deflorandam. Quae quidem violentia
quandoque infertur tam ipsi virgini quam patri, quandoque autem
infertur patri, sed non virgini, puta cum ipsa consentit ut per
violentiam de domo patris abstrahatur. Differt etiam violentia raptus
alio modo, quia quandoque puella violenter abducitur a domo parentum et
violenter corrumpitur; quandoque autem, etsi violenter abducatur, non
tamen violenter corrumpitur, sed de voluntate virginis, sive
corrumpatur fornicario concubitu, sive matrimoniali. Qualitercumque
enim violentia adsit, salvatur ratio raptus. Invenitur autem raptus
sine stupro, puta si aliquis rapiat viduam vel puellam corruptam.
Unde Symmachus Papa dicit, raptores viduarum vel virginum, ob
immanitatem facinoris tanti, detestamur. Stuprum vero sine raptu
invenitur, quando aliquis absque violentiae illatione virginem illicite
deflorat.
Ad primum ergo dicendum quod, quia raptus plerumque cum stupro in idem
concurrit, ideo quandoque unum pro alio ponitur.
Ad secundum dicendum quod illatio violentiae videtur procedere ex
magnitudine concupiscentiae, ex qua aliquis non refugit periculo se
iniicere violentiae inferendae.
Ad tertium dicendum quod aliter est dicendum in raptu puellarum quae
sunt aliis desponsatae, et aliter de raptu illarum quae non sunt aliis
desponsatae. Illae enim quae sunt aliis desponsatae restituendae sunt
sponsis, qui in eis ex ipsa desponsatione ius habent. Illae autem
quae non sunt aliis desponsatae, restituendae sunt primo patriae
potestati, et tunc, de voluntate parentum, licite possunt eas in
uxores accipere. Si tamen aliter fiat, illicite matrimonium
contrahitur, tenetur enim quicumque rem rapit ad eius restitutionem.
Nec tamen raptus dirimit matrimonium iam contractum, etsi impediat
contrahendum. Quod autem dicitur in praedicto Concilio, dictum est
in detestationem illius criminis, et est abrogatum. Unde Hieronymus
contrarium dicit. Tria, inquit, legitima coniugia in Scripturis
leguntur. Primum est, virgo casta in virginitate viro data legitime.
Secundum est, virgo in civitate deprehensa a viro et illi per vim
copulata, si voluerit pater eius, dotabit eam iste vir quantum
iudicaverit pater, et dabit pretium pudicitiae eius. Tertium autem
est, quando aufertur ei et alteri traditur de voluntate patris. Vel
potest intelligi de illis quae sunt aliis desponsatae, et maxime per
verba de praesenti.
Ad quartum dicendum quod sponsus ex ipsa desponsatione habet aliquod
ius in sua sponsa. Et ideo, quamvis peccet violentiam inferendo,
excusatur tamen a crimine raptus. Unde Gelasius Papa dicit, lex
illa praeteritorum principum ibi raptum dixit esse commissum, ubi
puella de cuius nuptiis nihil actum fuerat, videbatur abducta.
|
|