|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod adulterium non sit
determinata species luxuriae ab aliis distincta. Dicitur enim
adulterium ex eo quod aliquis ad alteram accedit praeter suam, sicut
dicit quaedam Glossa super Exodum. Sed alia mulier praeter suam
potest esse diversarum conditionum, scilicet vel virgo in potestate
patris existens, vel meretrix, vel cuiuscumque alterius conditionis.
Ergo videtur quod adulterium non sit species luxuriae ab aliis
distincta.
2. Praeterea, Hieronymus dicit quod nihil interest ex qua causa
quis insaniat. Unde Sixtus Pythagoricus, adulter, inquit, est
amator ardentior in suam uxorem. Et pari ratione, in quamlibet aliam
mulierem. Sed in omni luxuria est amor ardentior debito. Ergo
adulterium invenitur in omni luxuria. Non ergo debet poni luxuriae
species.
3. Praeterea, ubi est eadem ratio deformitatis, ibi non videtur
esse alia species peccati. Sed in stupro et adulterio videtur esse
eadem ratio deformitatis, quia utrobique violatur mulier alienae
potestati subiecta. Ergo adulterium non est determinata species
luxuriae ab aliis distincta.
Sed contra est quod Leo Papa dicit quod adulterium committitur cum,
propriae libidinis instinctu vel alienae consensu, cum altero vel
altera contra pactum coniugale concumbitur. Sed hoc importat specialem
deformitatem luxuriae. Ergo adulterium est determinata species
luxuriae.
Respondeo dicendum quod adulterium, sicut ipsum nomen sonat, est
accessus ad alienum torum. In quo quidem dupliciter contra castitatem
et humanae generationis bonum aliquis delinquit, primo quidem,
inquantum accedit ad mulierem non sibi matrimonio copulatam, quod
requiritur ad bonum prolis propriae educandae; alio modo, quia accedit
ad mulierem alteri per matrimonium copulatam, et sic impedit bonum
prolis alienae. Eadem ratio est de muliere coniugata quae per
adulterium corrumpitur. Unde dicitur Eccli. XXIII, omnis
mulier relinquens virum suum, peccabit, primo enim, in lege altissimi
incredibilis fuit, in qua scilicet praecipitur, non moechaberis; et
secundo, virum suum derelinquit, in quo facit contra certitudinem
prolis eius; tertio, in adulterio fornicata est, et ex alio viro
filios statuit sibi, quod est contra bonum propriae prolis. Sed
primum est commune in omnibus peccatis mortalibus, alia vero duo
specialiter pertinent ad deformitatem adulterii. Unde manifestum est
quod adulterium est determinata species luxuriae, utpote specialem
deformitatem habens circa actus venereos.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui habet uxorem, si ad aliam
accedit, peccatum eius potest denominari vel ex parte sua, et sic
semper est adulterium, quia contra fidem matrimonii agit, vel ex parte
mulieris ad quam accedit. Et sic quandoque est adulterium, puta cum
coniugatus accedit ad uxorem alterius, quandoque autem habet rationem
stupri, vel alicuius alterius, secundum diversas conditiones mulierum
ad quas accedit. Dictum est autem supra quod species luxuriae
accipiuntur secundum diversas mulierum conditiones.
Ad secundum dicendum quod matrimonium specialiter est ordinatum ad
bonum humanae prolis, sicut dictum est. Adulterium autem specialiter
matrimonio contrariatur, inquantum violat matrimonii fidem, quam quis
coniugi debet. Et quia ille qui est ardentior amator uxoris, facit
contra bonum matrimonii, inhoneste eo utens, licet fidem non violet;
ideo aliqualiter potest adulter nominari; et magis quam ille qui est
ardentior amator alterius mulieris.
Ad tertium dicendum quod uxor est in potestate viri sicut ei matrimonio
copulata, puella autem est sub potestate patris sicut per eum
matrimonio copulanda. Et ideo alio modo contra bonum matrimonii est
peccatum adulterii, et alio modo peccatum stupri. Et propter hoc
ponuntur diversae luxuriae species. De aliis autem ad adulterium
pertinentibus dicetur in tertia parte, cum de matrimonio tractabitur.
|
|