|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod continentia non sit
virtus. Species enim non condividitur generi. Sed continentia
condividitur virtuti, ut patet per philosophum, in VII Ethic.
Ergo continentia non est virtus.
2. Praeterea, nullus utendo virtute peccat, quia secundum
Augustinum, in libro de Lib. Arbit., virtus est qua nemo male
utitur. Sed aliquis continendo potest peccare, puta si desideret
aliquod bonum facere et ab eo se contineat. Ergo continentia non est
virtus.
3. Praeterea, nulla virtus retrahit hominem a licitis, sed solum ab
illicitis. Sed continentia retrahit hominem a licitis, dicit enim
Glossa Galat. V, quod per continentiam aliquis se etiam a licitis
abstinet. Ergo continentia non est virtus.
Sed contra, omnis habitus laudabilis videtur esse virtus. Sed
continentia est huiusmodi, dicit enim Andronicus quod continentia est
habitus invictus a delectatione. Ergo continentia est virtus.
Respondeo dicendum quod nomen continentiae dupliciter sumitur a
diversis. Quidam enim continentiam nominant per quam aliquis ab omni
delectatione venerea abstinet, unde et apostolus, Galat. V,
continentiam castitati coniungit. Et sic continentia perfecta
principalis quidem est virginitas, secundaria vero viduitas. Unde
secundum hoc, eadem ratio est de continentia quae de virginitate, quam
supra diximus virtutem. Alii vero dicunt continentiam esse per quam
aliquis resistit concupiscentiis pravis, quae in eo vehementes
existunt. Et hoc modo accipit philosophus continentiam, VII
Ethic. Et hoc etiam modo accipitur continentia in collationibus
patrum. Hoc autem modo continentia habet aliquid de ratione virtutis,
inquantum scilicet ratio firmata est contra passiones, ne ab eis
deducatur, non tamen attingit ad perfectam rationem virtutis moralis,
secundum quam etiam appetitus sensitivus subditur rationi sic ut in eo
non insurgant vehementes passiones rationi contrariae. Et ideo
philosophus dicit, in IV Ethic., quod continentia non est virtus,
sed quaedam mixta, inquantum scilicet aliquid habet de virtute et in
aliquo deficit a virtute. Largius tamen accipiendo nomen virtutis pro
quolibet principio laudabilium operum, possumus dicere continentiam
esse virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus condividit continentiam
virtuti quantum ad hoc in quo deficit a virtute.
Ad secundum dicendum quod homo proprie est id quod est secundum
rationem. Et ideo ex hoc dicitur aliquis in seipso se tenere, quod
tenet se in eo quod convenit rationi. Quod autem pertinet ad
perversitatem rationis, non est conveniens rationi. Unde ille solus
continens vere dicitur qui tenet se in eo quod est secundum rationem
rectam, non autem in eo quod est secundum rationem perversam. Rationi
autem rectae opponuntur concupiscentiae pravae, sicut et rationi
perversae opponuntur concupiscentiae bonae. Et ideo proprie et vere
continens est qui persistit in ratione recta abstinens a concupiscentiis
pravis, non autem qui persistit in ratione perversa abstinens a
concupiscentiis bonis, sed hic magis potest dici obstinatus in malo.
Ad tertium dicendum quod Glossa ibi loquitur de continentia secundum
primum modum, secundum quem continentia nominat quandam virtutem
perfectam, quae non solum abstinet ab illicitis bonis, sed etiam a
quibusdam licitis minus bonis, ut totaliter intendatur perfectioribus
bonis.
|
|