|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod materia continentiae
non sint concupiscentiae delectationum tactus. Dicit enim Ambrosius,
in I de Offic., quod generale decorum ita est ac si aequabilem
formam atque universitatem honestatis habeat in omni actu suo
continentem. Sed non omnis actus humanus pertinet ad delectationes
tactus. Ergo continentia non est solum circa concupiscentias
delectationum tactus.
2. Praeterea, nomen continentiae ex hoc sumitur quod aliquis tenet
se in bono rationis rectae, sicut dictum est. Sed quaedam aliae
passiones vehementius abducunt hominem a ratione recta quam
concupiscentiae delectabilium tactus, sicut timor periculorum mortis,
qui stupefacit hominem; et ira, quae est insaniae similis, ut Seneca
dicit. Ergo continentia non dicitur proprie circa concupiscentias
delectationum tactus.
3. Praeterea, Tullius dicit, in II Rhet., quod continentia
est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur. Cupiditas autem
magis consuevit dici divitiarum quam delectabilium tactus, secundum
illud I ad Tim. ult., radix omnium malorum cupiditas. Ergo
continentia non est proprie circa concupiscentias delectationum tactus.
4. Praeterea, delectationes tactus non solum sunt in rebus
venereis, sed etiam in esu. Sed continentia solum circa usum
venereorum consuevit dici. Ergo non est propria materia eius
concupiscentia delectationum tactus.
5. Praeterea, inter delectationes tactus quaedam sunt, non
humanae, sed bestiales, tam in cibis, utpote si quis delectaretur in
esu carnium humanarum; quam etiam in venereis, puta in abusu bestiarum
vel puerorum. Sed circa huiusmodi non est continentia, ut dicitur in
VII Ethic. Non ergo propria materia continentiae sunt
concupiscentiae delectationum tactus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod
continentia et incontinentia sunt circa eadem circa quae temperantia et
intemperantia. Sed temperantia et intemperantia sunt circa
concupiscentias delectationum tactus, ut supra habitum est. Ergo
etiam continentia et incontinentia sunt circa eandem materiam.
Respondeo dicendum quod nomen continentiae refrenationem quandam
importat, inquantum scilicet tenet se aliquis ne passiones sequatur.
Et ideo proprie continentia dicitur circa illas passiones quae
impellunt ad aliquid prosequendum, in quibus laudabile est ut ratio
retrahat hominem a prosequendo, non autem proprie est circa illas
passiones quae important retractionem quandam, sicut timor et alia
huiusmodi; in his enim laudabile est firmitatem servare in prosequendo
quod ratio dictat ut supra dictum est. Est autem considerandum quod
naturales inclinationes principia sunt omnium supervenientium, ut supra
dictum est. Et ideo passiones tanto vehementius impellunt ad aliquid
prosequendum, quanto magis sequuntur inclinationem naturae. Quae
praecipue inclinat ad ea quae sunt sibi necessaria, vel ad
conservationem individui, sicut sunt cibi; vel ad conservationem
speciei, sicut sunt actus venerei. Quorum delectationes ad tactum
pertinent. Et ideo continentia et incontinentia proprie dicuntur circa
concupiscentias delectationum tactus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut nomen temperantiae potest
communiter accipi in quacumque materia, proprie tamen dicitur in illa
materia in qua est optimum hominem refrenari; ita etiam continentia
proprie dicitur in materia in qua est optimum et difficillimum
continere, scilicet in concupiscentiis delectationum tactus.
Communiter autem et secundum quid potest dici in quacumque alia
materia. Et hoc modo utitur Ambrosius nomine continentiae.
Ad secundum dicendum quod circa timorem non proprie laudatur
continentia, sed magis firmitas animi, quam fortitudo importat. Ira
autem impetum quidem facit ad aliquid prosequendum, iste tamen impetus
magis sequitur apprehensionem animalem, prout scilicet aliquis
apprehendit se esse ab alio laesum, quam inclinationem naturalem. Et
ideo dicitur quidem aliquis secundum quid continens irae, non tamen
simpliciter.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi exteriora bona, sicut honores,
divitiae et huiusmodi, ut philosophus dicit, in VII Ethic.,
videntur quidem secundum se esse eligibilia, non autem quasi necessaria
ad conservationem naturae. Et ideo circa ea non dicimus simpliciter
aliquos continentes vel incontinentes, sed secundum quid, apponendo
quod sint continentes vel incontinentes vel lucri, vel honoris, vel
alicuius huiusmodi. Et ideo vel Tullius communiter usus est nomine
continentiae, prout comprehendit sub se etiam continentiam secundum
quid, vel accipit cupiditatem stricte pro concupiscentia delectabilium
tactus.
Ad quartum dicendum quod delectationes venereorum sunt vehementiores
quam delectationes ciborum. Et ideo circa venerea magis consuevimus
continentiam et incontinentiam dicere quam circa cibos, licet,
secundum philosophum, circa utrumque possit dici.
Ad quintum dicendum quod continentia est bonum rationis humanae, et
ideo attenditur circa passiones quae possunt esse homini connaturales.
Unde philosophus dicit, in VII Ethic., quod si aliquis tenens
puerum concupiscat eum vel comedere, vel ad venereorum inconvenientem
delectationem, sive sequatur concupiscentiam sive non, non dicetur
simpliciter continens, sed secundum quid.
|
|