|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod subiectum continentiae
sit vis concupiscibilis. Subiectum enim alicuius virtutis oportet esse
proportionatum materiae. Sed materia continentiae, sicut dictum est,
sunt concupiscentiae delectabilium tactus, quae pertinent ad vim
concupiscibilem. Ergo continentia est in vi concupiscibili.
2. Praeterea, opposita sunt circa idem. Sed incontinentia est in
concupiscibili, cuius passiones superant rationem, dicit enim
Andronicus quod incontinentia est malitia concupiscibilis, secundum
quam eligit pravas delectationes, prohibente rationali. Ergo et
continentia, pari ratione, est in concupiscibili.
3. Praeterea, subiectum virtutis humanae vel est ratio, vel vis
appetitiva, quae dividitur in voluntatem, concupiscibilem et
irascibilem. Sed continentia non est in ratione, quia sic esset
virtus intellectualis. Neque etiam est in voluntate, quia continentia
est circa passiones, quae non sunt in voluntate. Nec etiam est in
irascibili, quia non est proprie circa passiones irascibilis, ut
dictum est. Ergo relinquitur quod sit in concupiscibili.
Sed contra, omnis virtus in aliqua potentia existens aufert malum
actum illius potentiae. Sed continentia non aufert malum actum
concupiscibilis, habet enim continens concupiscentias pravas, ut
philosophus dicit, in VII Ethic. Ergo continentia non est in
concupiscibili.
Respondeo dicendum quod omnis virtus in aliquo subiecto existens facit
illud differre a dispositione quam habet dum subiicitur opposito vitio.
Concupiscibilis autem eodem modo se habet in eo qui est continens, et
in eo qui est incontinens, quia in utroque prorumpit ad concupiscentias
pravas vehementes. Unde manifestum est quod continentia non est in
concupiscibili sicut in subiecto. Similiter etiam ratio eodem modo se
habet in utroque, quia tam continens quam incontinens habet rationem
rectam; et uterque, extra passionem existens, gerit in proposito
concupiscentias illicitas non sequi. Prima autem differentia eorum
invenitur in electione, quia continens, quamvis patiatur vehementes
concupiscentias, tamen eligit non sequi eas, propter rationem;
incontinens autem eligit sequi eas, non obstante contradictione
rationis. Et ideo oportet quod continentia sit, sicut in subiecto,
in illa vi animae cuius actus est electio. Et haec est voluntas, ut
supra habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod continentia habet materiam concupiscentias
delectationum tactus, non sicut quas moderetur, quod pertinet ad
temperantiam, quae est in concupiscibili, sed est circa eas quasi eis
resistens. Unde oportet quod sit in alia vi, quia resistentia est
alterius ad alterum.
Ad secundum dicendum quod voluntas media est inter rationem et
concupiscibilem, et potest ab utroque moveri. In eo autem qui est
continens, movetur a ratione, in eo autem qui est incontinens,
movetur a concupiscibili. Et ideo continentia potest attribui rationi
sicut primo moventi, et incontinentia concupiscibili, quamvis utrumque
immediate pertineat ad voluntatem sicut ad proprium subiectum.
Ad tertium dicendum quod, licet passiones non sint in voluntate sicut
in subiecto, est tamen in potestate voluntatis eis resistere et hoc
modo voluntas continentis resistit concupiscentiis.
|
|