|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod continentia sit melior
quam temperantia. Dicitur enim Eccli. XXVI, omnis autem
ponderatio non est digna continentis animae. Ergo nulla virtus potest
continentiae adaequari.
2. Praeterea, quanto aliqua virtus meretur maius praemium, tanto
potior est. Sed continentia videtur mereri maius praemium, dicitur
enim II ad Tim. II, non coronabitur nisi qui legitime
certaverit; magis autem certat continens, qui patitur vehementes
concupiscentias pravas, quam temperatus, qui non habet eas
vehementes. Ergo continentia est potior virtus quam temperantia.
3. Praeterea, voluntas est dignior potentia quam vis
concupiscibilis. Sed continentia est in voluntate, temperantia autem
in vi concupiscibili, ut ex dictis patet. Ergo continentia est potior
virtus quam temperantia.
Sed contra est quod Tullius et Andronicus ponunt continentiam
adiunctam temperantiae sicut principali virtuti.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nomen continentiae
dupliciter accipitur. Uno modo, secundum quod importat cessationem ab
omnibus delectationibus venereis. Et sic sumendo nomen continentiae,
continentia est potior temperantia simpliciter dicta, ut patet ex his
quae supra dicta sunt de praeeminentia virginitatis ad castitatem
simpliciter dictam. Alio modo potest accipi nomen continentiae
secundum quod importat resistentiam rationis ad concupiscentias pravas
quae sunt in homine vehementes. Et secundum hoc, temperantia est
multo potior quam continentia. Quia bonum virtutis laudabile est ex eo
quod est secundum rationem. Plus autem viget bonum rationis in eo qui
est temperatus, in quo etiam ipse appetitus sensitivus est subiectus
rationi et quasi a ratione edomitus, quam in eo qui est continens, in
quo appetitus sensitivus vehementer resistit rationi per concupiscentias
pravas. Unde continentia comparatur ad temperantiam sicut imperfectum
ad perfectum.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa potest dupliciter
intelligi. Uno modo, secundum quod accipitur continentia prout
abstinet ab omnibus venereis. Et hoc modo dicitur quod omnis
ponderatio non est digna animae continentis, in genere castitatis,
quia nec etiam fecunditas carnis, quae quaeritur in matrimonio,
adaequatur continentiae virginali vel viduali, ut supra dictum est.
Alio modo potest intelligi secundum quod nomen continentiae accipitur
communiter pro omni abstinentia a rebus illicitis. Et sic dicitur quod
omnis ponderatio non est digna animae continentis, quia non respicit
aestimationem auri vel argenti, quae commutantur ad pondus.
Ad secundum dicendum quod magnitudo concupiscentiae, seu debilitas
eius, ex duplici causa procedere potest. Quandoque enim procedit ex
causa corporali. Quidam enim ex naturali complexione sunt magis proni
ad concupiscendum quam alii. Et iterum quidam habent opportunitates
delectationum, concupiscentiam inflammantes, magis paratas quam alii.
Et talis debilitas concupiscentiae diminuit meritum, magnitudo vero
auget. Quandoque vero debilitas vel magnitudo concupiscentiae provenit
ex causa spirituali laudabili, puta ex vehementia caritatis vel
fortitudine rationis, sicut est in homine temperato. Et hoc modo
debilitas concupiscentiae auget meritum, ratione suae causae,
magnitudo vero minuit.
Ad tertium dicendum quod voluntas propinquior est rationi quam vis
concupiscibilis. Unde bonum rationis, ex quo virtus laudatur, maius
esse ostenditur ex hoc quod pertingit non solum usque ad voluntatem,
sed etiam usque ad vim concupiscibilem, quod accidit in eo qui est
temperatus, quam si pertingat solum ad voluntatem, ut accidit in eo
qui est continens.
|
|