|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod incontinentia non
pertineat ad animam, sed ad corpus. Diversitas enim sexuum non est ex
parte animae, sed ex parte corporis. Sed diversitas sexuum facit
diversitatem circa incontinentiam, dicit enim philosophus, in VII
Ethic., quod mulieres non dicuntur neque continentes neque
incontinentes. Ergo continentia non pertinet ad animam, sed ad
corpus.
2. Praeterea, illud quod pertinet ad animam, non sequitur corporis
complexiones. Sed incontinentia sequitur corporis complexionem, dicit
enim philosophus, in VII Ethic., quod maxime acuti, idest
cholerici, et melancholici secundum irrefrenatam concupiscentiam sunt
incontinentes. Ergo incontinentia pertinet ad corpus.
3. Praeterea, victoria magis pertinet ad eum qui vincit quam ad eum
qui vincitur. Sed ex hoc dicitur aliquis esse incontinens quod caro
concupiscens adversus spiritum superat ipsum. Ergo incontinentia magis
pertinet ad carnem quam ad animam.
Sed contra est quod homo differt a bestiis principaliter secundum
animam. Differt autem secundum rationem continentiae et
incontinentiae, bestias autem dicimus neque continentes neque
incontinentes, ut patet per philosophum, in VII Ethic. Ergo
incontinentia maxime est ex parte animae.
Respondeo dicendum quod unumquodque attribuitur magis ei quod est causa
per se quam ei quod solam occasionem praestat. Id autem quod est ex
parte corporis, solum occasionem incontinentiae praestat. Ex
dispositione enim corporis potest contingere quod insurgant passiones
vehementes in appetitu sensitivo, qui est virtus corporei organi, sed
huiusmodi passiones, quantumcumque vehementes, non sunt sufficiens
causa incontinentiae sed occasio sola; eo quod, durante usu rationis,
semper homo potest passionibus resistere. Si vero passiones adeo
increscant quod totaliter auferant usum rationis, sicut accidit in his
qui propter vehementiam passionum amentiam incurrunt, non remanebit
ratio continentiae neque incontinentiae, quia non salvatur in eis
iudicium rationis, quod continens servat et incontinens deserit. Et
sic relinquitur quod per se causa incontinentiae sit ex parte animae,
quae ratione passioni non resistit. Quod quidem fit duobus modis, ut
philosophus dicit, in VII Ethic. Uno modo, quando anima
passionibus cedit antequam ratio consilietur, quae quidem vocatur
irrefrenata incontinentia, vel praevolatio. Alio modo, quando non
permanet homo in his quae consiliata sunt, eo quod debiliter est
firmatus in eo quod ratio iudicavit, unde et haec incontinentia vocatur
debilitas. Et sic patet quod incontinentia principaliter ad animam
pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod anima humana est corporis forma, et habet
quasdam vires corporeis organis utentes, quarum operationes aliquid
conferunt etiam ad illa opera animae quae sunt sine corporeis
instrumentis, idest ad actum intellectus et voluntatis, inquantum
scilicet intellectus a sensu accipit, et voluntas impellitur a passione
appetitus sensitivi. Et secundum hoc, quia femina secundum corpus
habet quandam debilem complexionem, fit ut in pluribus quod etiam
debiliter inhaereat quibuscumque inhaeret, etsi raro in aliquibus
aliter accidat, secundum illud Proverb. ult., mulierem fortem quis
inveniet? Et quia id quod est parvum vel debile reputatur quasi
nullum, inde est quod philosophus loquitur de mulieribus quasi non
habentibus iudicium rationis firmum, quamvis in aliquibus mulieribus
contrarium accidat. Et propter hoc dicit quod mulieres non dicimus
continentes, quia non ducunt, quasi habentes solidam rationem, sed
ducuntur, quasi de facili sequentes passiones.
Ad secundum dicendum quod ex impetu passionis contingit quod aliquis
statim passionem sequatur, ante consilium rationis. Impetus autem
passionis provenire potest vel ex velocitate, sicut in cholericis; vel
ex vehementia, sicut in melancholicis, qui propter terrestrem
complexionem vehementissime inflammantur. Sicut et e contrario
contingit quod aliquis non persistat in eo quod consiliatum est, ex eo
quod debiliter inhaeret, propter mollitiem complexionis, ut de
mulieribus dictum est. Quod etiam videtur in phlegmaticis contingere,
propter eandem causam sicut etiam in mulieribus. Haec autem accidunt
inquantum ex complexione corporis datur aliqua incontinentiae occasio,
non autem causa sufficiens, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod concupiscentia carnis in eo qui est
incontinens, superat spiritum non ex necessitate, sed per quandam
negligentiam spiritus non resistentis fortiter.
|
|