|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod incontinentia non sit
peccatum. Quia, ut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arbit.,
nullus peccat in eo quod vitare non potest. Sed incontinentiam nullus
potest ex seipso vitare, secundum illud Sap. VIII, scio quod non
possum esse continens nisi Deus det. Ergo incontinentia non est
peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum in ratione videtur consistere. Sed in
eo qui est incontinens, vincitur iudicium rationis. Ergo
incontinentia non est peccatum.
3. Praeterea, nullus peccat ex eo quod vehementer Deum amat. Sed
ex vehementia divini amoris aliquis fit incontinens, dicit enim
Dionysius, IV cap. de Div. Nom., quod Paulus per
incontinentiam divini amoris dixit, vivo ego, iam non ego. Ergo
incontinentia non est peccatum.
Sed contra est quod connumeratur aliis peccatis, II ad Tim.
III, ubi dicitur, criminatores, incontinentes, immites, et
cetera. Ergo incontinentia est peccatum.
Respondeo dicendum quod incontinentia potest attendi circa aliquid
tripliciter. Uno modo, proprie et simpliciter. Et sic incontinentia
attenditur circa concupiscentias delectationum tactus, sicut et
intemperantia, ut supra dictum est de continentia. Et hoc modo
incontinentia est peccatum, duplici ratione, uno modo, ex eo quod
incontinens recedit ab eo quod est secundum rationem; alio modo, ex eo
quod se immergit quibusdam turpibus delectationibus. Et ideo
philosophus dicit, in VII Ethic., quod incontinentia vituperatur
non solum sicut peccatum, quod scilicet est per recessum a ratione,
sed sicut malitia quaedam, inquantum scilicet pravas concupiscentias
sequitur. Alio modo incontinentia dicitur circa aliquid, proprie
quidem, inquantum homo recedit ab eo quod est secundum rationem, sed
non simpliciter, puta cum aliquis non servat modum rationis in
concupiscentia honoris, divitiarum et aliorum huiusmodi, quae secundum
se videntur esse bona; circa quae non est incontinentia simpliciter,
sed secundum quid, sicut supra de continentia dictum est. Et sic
incontinentia est peccatum, non ex eo quod aliquis ingerat se pravis
concupiscentiis, sed eo quod non servat modum debitum rationis, etiam
in concupiscentia rerum per se appetendarum. Tertio modo incontinentia
dicitur esse circa aliquid non proprie, sed secundum similitudinem,
puta circa concupiscentias eorum quibus non potest aliquis male uti,
puta circa concupiscentias virtutum. Circa quas potest dici aliquis
esse incontinens per similitudinem, quia sicut ille qui est incontinens
totaliter ducitur per concupiscentiam malam, ita aliquis totaliter
ducitur per concupiscentiam bonam, quae est secundum rationem. Et
talis incontinentia non est peccatum, sed pertinet ad perfectionem
virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod homo potest vitare peccatum et facere
bonum, non tamen sine divino auxilio, secundum illud Ioan. XV,
sine me nihil potestis facere. Unde per hoc quod homo indiget divino
auxilio ad hoc quod sit continens, non excluditur quin incontinentia
sit peccatum, quia, ut dicitur in III Ethic., quae per amicos
possumus, aliqualiter per nos possumus.
Ad secundum dicendum quod in eo qui est incontinens vincitur iudicium
rationis, non quidem ex necessitate, quod auferret rationem peccati,
sed ex negligentia quadam hominis non firmiter intendentis ad
resistendum passioni per iudicium rationis quod habet.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de incontinentia per
similitudinem dicta, et non proprie.
|
|