|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod incontinens plus peccet
quam intemperatus. Tanto enim aliquis videtur gravius peccare, quanto
magis contra conscientiam agit, secundum illud Luc. XII, servus
sciens voluntatem domini sui et faciens digna plagis, vapulabit
multis. Sed incontinens magis videtur agere contra conscientiam quam
intemperatus, quia, ut dicitur in VII Ethic., incontinens,
sciens quoniam prava sunt quae concupiscit, nihilominus agit, propter
passionem; intemperatus autem iudicat ea quae concupiscit esse bona.
Ergo incontinens gravius peccat quam intemperatus.
2. Praeterea, quanto aliquod peccatum gravius est, tanto videtur
esse minus sanabile, unde et peccata in spiritum sanctum, quae sunt
gravissima, dicuntur esse irremissibilia. Sed peccatum incontinentiae
videtur esse insanabilius quam peccatum intemperantiae. Sanatur enim
peccatum alicuius per admonitionem et correctionem, quae nihil videtur
conferre incontinenti, qui scit se male agere, et nihilominus male
agit, intemperato autem videtur quod bene agat, et sic aliquid ei
conferre posset admonitio. Ergo videtur quod incontinens gravius
peccet quam intemperatus.
3. Praeterea, quanto aliquis ex maiori libidine peccat, tanto
gravius peccat. Sed incontinens peccat ex maiori libidine quam
intemperatus, quia incontinens habet vehementes concupiscentias, quas
non semper habet intemperatus. Ergo incontinens magis peccat quam
intemperatus.
Sed contra est quod impoenitentia aggravat omne peccatum, unde
Augustinus, in libro de Verb. Dom., dicit quod impoenitentia est
peccatum in spiritum sanctum. Sed sicut philosophus dicit, in VII
Ethic., intemperatus non est poenitivus, immanet enim electioni,
incontinens autem omnis est poenitivus. Ergo intemperatus gravius
peccat quam incontinens.
Respondeo dicendum quod peccatum, secundum Augustinum, praecipue in
voluntate consistit, voluntas enim est qua peccatur et recte vivitur.
Et ideo ubi est maior inclinatio voluntatis ad peccandum, ibi est
gravius peccatum. In eo autem qui est intemperatus, voluntas
inclinatur ad peccandum ex propria electione, quae procedit ex habitu
per consuetudinem acquisito. In eo autem qui est incontinens,
voluntas inclinatur ad peccandum ex aliqua passione. Et quia passio
cito transit, habitus autem est qualitas difficile mobilis, inde est
quod incontinens statim poenitet, transeunte passione, quod non
accidit de intemperato, quinimmo gaudet se peccasse, eo quod operatio
peccati est sibi facta connaturalis secundum habitum. Unde de his
dicitur Proverb. II, quod laetantur cum male fecerint, et exultant
in rebus pessimis. Unde patet quod intemperatus est multo peior quam
incontinens, ut etiam philosophus dicit, in VII Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia intellectus quandoque quidem
praecedit inclinationem appetitus, et causat eam. Et sic, quanto est
maior ignorantia, tanto magis peccatum diminuit, vel totaliter
excusat, inquantum causat involuntarium. Alio modo e converso
ignorantia rationis sequitur inclinationem appetitus. Et talis
ignorantia quanto est maior, tanto peccatum est gravius, quia
ostenditur inclinatio appetitus esse maior. Ignorantia autem tam
incontinentis quam intemperati provenit ex eo quod appetitus est in
aliquid inclinatus, sive per passionem, sicut in incontinente; sive
per habitum, sicut in intemperato. Maior autem ignorantia causatur ex
hoc in intemperato quam in incontinente. Et uno quidem modo, quantum
ad durationem. Quia in incontinente durat illa ignorantia solum
passione durante, sicut accessio febris tertianae durat, durante
commotione humoris. Ignorantia autem intemperati durat assidue,
propter permanentiam habitus, unde assimilatur phthisicae, vel
cuicumque morbo continuo, ut philosophus dicit, in VII Ethic.
Alio autem modo est maior ignorantia intemperati, quantum ad id quod
ignoratur. Nam ignorantia incontinentis attenditur quantum ad aliquod
particulare eligibile, prout scilicet aestimat hoc nunc esse
eligendum, sed intemperatus habet ignorantiam circa ipsum finem,
inquantum scilicet iudicat hoc esse bonum, ut irrefrenate
concupiscentias sequatur. Unde philosophus, in VII Ethic.,
dicit quod incontinens est melior intemperato, quia salvatur in eo
optimum principium, scilicet recta existimatio de fine.
Ad secundum dicendum quod ad sanationem incontinentis non sufficit sola
cognitio, sed requiritur interius auxilium gratiae concupiscentiam
mitigantis, et adhibetur etiam exterius remedium admonitionis et
correctionis, ex quibus aliquis incipit concupiscentiis resistere, ex
quo concupiscentia debilitatur, ut supra dictum est. Et iisdem etiam
modis potest sanari intemperatus, sed difficilior est eius sanatio,
propter duo. Quorum primum est ex parte rationis, quae corrupta est
circa aestimationem ultimi finis, quod se habet sicut principium in
demonstrativis, difficilius autem reducitur ad veritatem ille qui errat
circa principium, et similiter in operativis ille qui errat circa
finem. Aliud autem est ex parte inclinationis appetitus, quae in
intemperato est ex habitu, qui difficile tollitur, inclinatio autem
incontinentis est ex passione, quae facilius reprimi potest.
Ad tertium dicendum quod libido voluntatis, quae auget peccatum,
maior est in intemperato quam in incontinente, ut ex dictis patet.
Sed libido concupiscentiae appetitus sensitivi quandoque maior est in
incontinente, quia incontinens non peccat nisi a gravi concupiscentia;
sed intemperatus etiam ex levi concupiscentia peccat, et quandoque eam
praevenit. Et ideo philosophus dicit, in VII Ethic., quod magis
intemperatum vituperamus, quia non concupiscens, vel quiete, idest
remisse concupiscens, persequitur delectationes. Quid enim faceret si
adesset concupiscentia iuvenilis?
|
|