|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod incontinens irae sit
peior quam incontinens concupiscentiae. Quanto enim difficilius est
resistere passioni, tanto incontinentia videtur esse levior, unde
philosophus dicit, in VII Ethic., non enim, si quis a fortibus
et superexcellentibus delectationibus vincitur vel tristitiis, est
admirabile, sed condonabile. Sed, sicut Heraclitus dixit,
difficilius est pugnare contra concupiscentiam quam contra iram. Ergo
levior est incontinentia concupiscentiae quam incontinentia irae.
2. Praeterea, si passio per suam vehementiam totaliter auferat
iudicium rationis, omnino excusatur aliquis a peccato, sicut patet in
eo qui incidit ex passione in furiam. Sed plus remanet de iudicio
rationis in eo qui est incontinens irae, quam in eo qui est incontinens
concupiscentiae, iratus enim aliqualiter audit rationem, non autem
concupiscens, ut patet per philosophum, in VII Ethic. Ergo
incontinens irae est peior quam incontinens concupiscentiae.
3. Praeterea, tanto aliquod peccatum videtur esse gravius, quanto
est periculosius. Sed incontinentia irae videtur esse periculosior,
quia perducit hominem ad maius peccatum, scilicet ad homicidium, quod
est gravius peccatum quam adulterium, ad quod perducit incontinentia
concupiscentiae. Ergo incontinentia irae est gravior quam
incontinentia concupiscentiae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod minus
turpis est incontinentia irae quam incontinentia concupiscentiae.
Respondeo dicendum quod peccatum incontinentiae potest dupliciter
considerari. Uno modo, ex parte passionis ex qua ratio superatur.
Et sic incontinentia concupiscentiae est turpior quam incontinentia
irae, quia motus concupiscentiae habet maiorem inordinationem quam
motus irae. Et hoc propter quatuor, quae philosophus tangit in VII
Ethic. Primo quidem, quia motus irae participat aliqualiter
ratione, inquantum scilicet iratus tendit ad vindicandum iniuriam sibi
factam, quod aliqualiter ratio dictat, sed non perfecte, quia non
intendit debitum modum vindictae. Sed motus concupiscentiae totaliter
est secundum sensum, et nullo modo secundum rationem. Secundo, quia
motus irae magis consequitur corporis complexionem, propter velocitatem
motus cholerae, quae intendit ad iram. Unde magis est in promptu quod
ille qui est secundum complexionem corporis dispositus ad irascendum,
irascatur, quam quod ille qui est dispositus ad concupiscendum,
concupiscat. Unde etiam frequentius ex iracundis nascuntur iracundi
quam ex concupiscentibus concupiscentes. Quod autem provenit ex
naturali corporis dispositione, reputatur magis venia dignum.
Tertio, quia ira quaerit manifeste operari. Sed concupiscentia
quaerit latebras, et dolose subintrat. Quarto, quia concupiscens
delectabiliter operatur, sed iratus quasi quadam tristitia praecedente
coactus. Alio modo potest considerari peccatum incontinentiae quantum
ad malum in quod quis incidit a ratione discedens. Et sic
incontinentia irae est, ut plurimum, gravior, quia ducit in ea quae
pertinent ad proximi nocumentum.
Ad primum ergo dicendum quod difficilius est assidue pugnare contra
delectationem quam contra iram, quia concupiscentia est magis
continua, sed ad horam difficilius est resistere irae, propter eius
impetum.
Ad secundum dicendum quod concupiscentia dicitur esse sine ratione,
non quia totaliter auferat iudicium rationis, sed quia in nullo
procedit secundum iudicium rationis. Et ex hoc est turpior.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit ex parte eorum in quae
incontinens deducitur.
|
|