|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod clementia et mansuetudo
sint penitus idem. Mansuetudo enim est moderativa irarum, ut
philosophus dicit, in IV Ethic. Ira autem est appetitus
vindictae. Cum ergo clementia sit lenitas superioris adversus
inferiorem in constituendis poenis, ut Seneca dicit, in II de
clementia; per poenas autem fit vindicta, videtur quod clementia et
mansuetudo sint idem.
2. Praeterea, Tullius dicit, in II Rhet., quod clementia est
virtus per quam animus concitatus in odium alicuius, benignitate
retinetur, et sic videtur quod clementia sit moderativa odii. Sed
odium, ut Augustinus dicit, causatur ab ira, circa quam est
mansuetudo. Ergo videtur quod mansuetudo et clementia sint idem.
3. Praeterea, idem vitium non contrariatur diversis virtutibus.
Sed idem vitium opponitur mansuetudini et clementiae, scilicet
crudelitas. Ergo videtur quod mansuetudo et clementia sint penitus
idem.
Sed contra est quod secundum praedictam definitionem Senecae,
clementia est lenitas superioris adversus inferiorem. Mansuetudo autem
non solum est superioris ad inferiorem, sed cuiuslibet ad quemlibet.
Ergo mansuetudo et clementia non sunt penitus idem.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in II Ethic., virtus
moralis consistit circa passiones et actiones. Passiones autem
interiores sunt actionum exteriorum principia, aut etiam impedimenta.
Et ideo virtutes quae moderantur passiones quodammodo concurrunt in
eundem effectum cum virtutibus quae moderantur actiones, licet specie
differant. Sicut ad iustitiam proprie pertinet cohibere hominem a
furto, ad quod aliquis inclinatur per inordinatum amorem vel
concupiscentiam pecuniae, quae moderantur per liberalitatem, et ideo
liberalitas concurrit cum iustitia in hoc effectu qui est abstinere a
furto. Et hoc etiam considerandum est in proposito. Nam ex passione
irae provocatur aliquis ad hoc quod graviorem inferat poenam. Ad
clementiam autem pertinet directe quod sit diminutiva poenarum, quod
quidem impediri posset per excessum irae. Et ideo mansuetudo,
inquantum refrenat impetum irae, concurrit in eundem effectum cum
clementia. Differunt tamen ab invicem, inquantum clementia est
moderativa exterioris punitionis, mansuetudo autem proprie diminuit
passionem irae.
Ad primum ergo dicendum quod mansuetudo proprie respicit ipsum
vindictae appetitum. Sed clementia respicit ipsas poenas quae exterius
adhibentur ad vindictam.
Ad secundum dicendum quod affectus hominis inclinatur ad minorationem
eorum quae homini per se non placent. Ex hoc autem quod aliquis amat
aliquem, contingit quod non placet ei per se poena eius, sed solum in
ordine ad aliud, puta ad iustitiam, vel ad correctionem eius qui
punitur. Et ideo ex amore provenit quod aliquis sit promptus ad
diminuendum poenas, quod pertinet ad clementiam, et ex odio impeditur
talis diminutio. Et propter hoc Tullius dicit quod animus concitatus
in odium, scilicet ad gravius puniendum, per clementiam retinetur, ne
scilicet acriorem poenam inferat, non quod clementia sit directe odii
moderativa, sed poenae.
Ad tertium dicendum quod mansuetudini, quae est directe circa iras
proprie opponitur vitium iracundiae, quod importat excessum irae. Sed
crudelitas importat excessum in puniendo. Unde dicit Seneca, in II
de Clem., quod crudeles vocantur qui puniendi causam habent, modum
non habent. Qui autem in poenis hominum propter se delectantur, etiam
sine causa, possunt dici saevi vel feri, quasi affectum humanum non
habentes, ex quo naturaliter homo diligit hominem.
|
|