|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod neque clementia neque
mansuetudo sit virtus. Nulla enim virtus alteri virtuti opponitur.
Sed utraque videtur opponi severitati, quae est quaedam virtus. Ergo
neque clementia neque mansuetudo est virtus.
2. Praeterea, virtus corrumpitur per superfluum et diminutum. Sed
tam clementia quam mansuetudo in diminutione quadam consistunt, nam
clementia est diminutiva poenarum, mansuetudo autem est diminutiva
irae. Ergo neque clementia neque mansuetudo est virtus.
3. Praeterea, mansuetudo, sive mititas, ponitur, Matth. V,
inter beatitudines; et inter fructus, Galat. V. Sed virtutes
differunt et a beatitudinibus et a fructibus. Ergo non continetur sub
virtute.
Sed contra est quod Seneca dicit, in II de Clem., clementiam et
mansuetudinem omnes boni viri praestabunt. Sed virtus est proprie quae
pertinet ad bonos viros, nam virtus est quae bonum facit habentem, et
opus eius bonum reddit, ut dicitur in II Ethic. Ergo clementia et
mansuetudo sunt virtutes.
Respondeo dicendum quod ratio virtutis moralis consistit in hoc quod
appetitus rationi subdatur, ut patet per philosophum, in I Ethic.
Hoc autem servatur tam in clementia quam in mansuetudine, nam
clementia in diminuendo poenas aspicit ad rationem, ut Seneca dicit,
in II de Clem.; similiter etiam mansuetudo secundum rationem rectam
moderatur iras, ut dicitur in IV Ethic. Unde manifestum est quod
tam clementia quam mansuetudo est virtus.
Ad primum ergo dicendum quod mansuetudo non directe opponitur
severitati, nam mansuetudo est circa iras, severitas autem attenditur
circa exteriorem inflictionem poenarum. Unde secundum hoc, videretur
magis opponi clementiae, quae etiam circa exteriorem punitionem
consideratur, ut dictum est. Non tamen opponitur, eo quod utrumque
est secundum rationem rectam. Nam severitas inflexibilis est circa
inflictionem poenarum quando hoc recta ratio requirit, clementia autem
diminutiva est poenarum etiam secundum rationem rectam, quando scilicet
oportet, et in quibus oportet. Et ideo non sunt opposita, quia non
sunt circa idem.
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in IV Ethic.,
habitus qui medium tenet in ira, est innominatus; et ideo virtus
nominatur a diminutione irae, quae significatur nomine mansuetudinis,
eo quod virtus propinquior est diminutioni quam superabundantiae,
propter hoc quod naturalius est homini appetere vindictam iniuriarum
illatarum quam ab hoc deficere; quia vix alicui nimis parvae videntur
iniuriae sibi illatae, ut dicit Sallustius. Clementia autem est
diminutiva poenarum, non quidem in respectu ad id quod est secundum
rationem rectam, sed in respectu ad id quod est secundum legem
communem, quam respicit iustitia legalis, sed propter aliqua
particularia considerata, clementia diminuit poenas, quasi decernens
hominem non esse magis puniendum. Unde dicit Seneca, in II de
Clem., clementia hoc primum praestat, ut quos dimittit, nihil aliud
illos pati debuisse pronuntiat, venia vero debitae poenae remissio
est. Ex quo patet quod clementia comparatur ad severitatem sicut
epieikeia ad iustitiam legalem, cuius pars est severitas quantum ad
inflictionem poenarum secundum legem. Differt tamen clementia ab
epieikeia, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum quod beatitudines sunt actus virtutum, fructus
autem sunt delectationes de actibus virtutum. Et ideo nihil prohibet
mansuetudinem poni et virtutem et beatitudinem et fructum.
|
|