|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod praedictae virtutes non
sint partes temperantiae. Clementia enim est diminutiva poenarum, ut
dictum est. Hoc autem philosophus, in V Ethic., attribuit
epieikeiae, quae pertinet ad iustitiam, ut supra habitum est. Ergo
videtur quod clementia non sit pars temperantiae.
2. Praeterea, temperantia est circa concupiscentias. Mansuetudo
autem et clementia non respiciunt concupiscentias, sed magis iram et
vindictam. Non ergo debent poni partes temperantiae.
3. Praeterea, Seneca dicit, in II de Clem., cui voluptati
saevitia est, possumus insaniam vocare. Hoc autem opponitur
clementiae et mansuetudini. Cum ergo insania opponatur prudentiae,
videtur quod clementia et mansuetudo sint partes prudentiae, magis quam
temperantiae.
Sed contra est quod Seneca dicit, in II de Clem., quod clementia
est temperantia animi in potestate ulciscendi. Tullius etiam ponit
clementiam partem temperantiae.
Respondeo dicendum quod partes assignantur virtutibus principalibus
secundum quod imitantur ipsas in aliquibus materiis secundariis,
quantum ad modum ex quo principaliter dependet laus virtutis, unde et
nomen accipit, sicut modus et nomen iustitiae in quadam aequalitate
consistit; fortitudinis autem in quadam firmitate; temperantiae autem
in quadam refrenatione, inquantum scilicet refrenat concupiscentias
vehementissimas delectationum tactus. Clementia autem et mansuetudo
similiter in quadam refrenatione consistit, quia scilicet clementia est
diminutiva poenarum, mansuetudo vero est mitigativa irae, ut ex dictis
patet. Et ideo tam clementia quam mansuetudo adiunguntur temperantiae
sicut virtuti principali. Et secundum hoc ponuntur partes ipsius.
Ad primum ergo dicendum quod in diminutione poenarum duo sunt
consideranda. Quorum unum est quod diminutio poenarum fiat secundum
intentionem legislatoris, licet non secundum verba legis. Et secundum
hoc, pertinet ad epieikeiam. Aliud autem est quaedam moderatio
affectus, ut homo non utatur sua potestate in inflictione poenarum.
Et hoc proprie pertinet ad clementiam, propter quod Seneca dicit quod
est temperantia animi in potestate ulciscendi. Et haec quidem
moderatio animi provenit ex quadam dulcedine affectus, qua quis
abhorret omne illud quod potest alium tristare. Et ideo dicit Seneca
quod clementia est quaedam lenitas animi. Nam e contrario austeritas
animi videtur esse in eo qui non veretur alios contristare.
Ad secundum dicendum quod adiunctio virtutum secundariarum ad
principales magis attenditur secundum modum virtutis, qui est quasi
quaedam forma eius, quam secundum materiam. Mansuetudo autem et
clementia conveniunt cum temperantia in modo, ut dictum est, licet non
conveniant in materia.
Ad tertium dicendum quod insania dicitur per corruptionem sanitatis.
Sicut autem sanitas corporalis corrumpitur per hoc quod corpus recedit
a debita complexione humanae speciei, ita etiam insania secundum animam
accipitur per hoc quod anima humana recedit a debita dispositione
humanae speciei. Quod quidem contingit et secundum rationem, puta cum
aliquis usum rationis amittit, et quantum ad vim appetitivam, puta cum
aliquis amittit affectum humanum, secundum quem homo naturaliter est
omni homini amicus, ut dicitur in VIII Ethic. Insania autem quae
excludit usum rationis, opponitur prudentiae. Sed quod aliquis
delectetur in poenis hominum, dicitur esse insania, quia per hoc
videtur homo privatus affectu humano, quem sequitur clementia.
|
|