|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod clementia et mansuetudo
sint potissimae virtutes. Laus enim virtutis praecipue consistit ex
hoc quod ordinat hominem ad beatitudinem, quae in Dei cognitione
consistit. Sed mansuetudo maxime ordinat hominem ad Dei cognitionem,
dicitur enim Iac. I, in mansuetudine suscipite insitum verbum; et
Eccli. V, esto mansuetus ad audiendum verbum Dei; et Dionysius
dicit, in epistola ad Demophil., Moysen propter multam
mansuetudinem Dei apparitione dignum habitum. Ergo mansuetudo est
potissima virtutum.
2. Praeterea, tanto virtus aliqua potior esse videtur, quanto magis
acceptatur a Deo et ab hominibus. Sed mansuetudo maxime videtur
acceptari a Deo, dicitur enim Eccli. I, quod beneplacitum est Deo
fides et mansuetudo. Unde et specialiter ad suae mansuetudinis
imitationem Christus nos invitat, dicens, discite a me, quia mitis
sum et humilis corde, et Hilarius dicit quod per mansuetudinem mentis
nostrae habitat Christus in nobis. Est etiam hominibus acceptissima,
unde dicitur Eccli. III, fili, in mansuetudine perfice opera
tua, et super hominum gloria diligeris. Propter quod et Proverb.
XX dicitur quod clementia thronus regius roboratur. Ergo mansuetudo
et clementia sunt potissimae virtutes.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Serm. domini in
monte, quod mites sunt qui cedunt improbitatibus, et non resistunt in
malo, sed vincunt in bono malum. Hoc autem videtur pertinere ad
misericordiam vel pietatem, quae videtur esse potissima virtutum, quia
super illud I ad Tim. IV, pietas ad omnia utilis est, dicit
Glossa Ambrosii quod omnis summa religionis Christianae in pietate
consistit. Ergo mansuetudo et clementia sunt maximae virtutes.
Sed contra est, quia non ponuntur virtutes principales, sed
adiunguntur alteri virtuti quasi principaliori.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquas virtutes non esse
potissimas simpliciter nec quoad omnia, sed secundum quid et in aliquo
genere. Non est autem possibile quod clementia et mansuetudo sint
potissimae virtutes simpliciter. Quia laus earum attenditur in hoc
quod retrahunt a malo, inquantum scilicet diminuunt iram vel poenam.
Perfectius autem est consequi bonum quam carere malo. Et ideo
virtutes quae simpliciter ordinant in bonum, sicut fides, spes,
caritas, et etiam prudentia et iustitia, sunt simpliciter maiores
virtutes quam clementia et mansuetudo. Sed secundum quid, nihil
prohibet mansuetudinem et clementiam habere quandam excellentiam inter
virtutes quae resistunt affectionibus pravis. Nam ira, quam mitigat
mansuetudo, propter suum impetum maxime impedit animum hominis ne
libere iudicet veritatem. Et propter hoc, mansuetudo maxime facit
hominem esse compotem sui, unde dicitur Eccli. X, fili, in
mansuetudine serva animam tuam. Quamvis concupiscentiae delectationum
tactus sint turpiores, et magis continue infestent, propter quod
temperantia magis ponitur virtus principalis, ut ex dictis patet.
Clementia vero, in hoc quod diminuit poenas, maxime videtur accedere
ad caritatem, quae est potissima virtutum, per quam bona operamur ad
proximos et eorum mala impedimus.
Ad primum ergo dicendum quod mansuetudo praeparat hominem ad Dei
cognitionem removendo impedimentum. Et hoc dupliciter. Primo quidem
faciendo hominem compotem sui per diminutionem irae, ut dictum est.
Alio modo, quia ad mansuetudinem pertinet quod homo non contradicat
verbis veritatis, quod plerumque aliqui faciunt ex commotione irae.
Et ideo Augustinus dicit, in II de Doct. Christ., quod
mitescere est non contradicere divinae Scripturae, sive intellectae,
si aliqua vitia nostra percutit; sive non intellectae, quasi nos
melius et verius sapere et praecipere possemus.
Ad secundum dicendum quod mansuetudo et clementia reddunt hominem Deo
et hominibus acceptum, secundum quod concurrunt in eundem effectum cum
caritate, quae est maxima virtutum, scilicet in subtrahendo mala
proximorum.
Ad tertium dicendum quod misericordia et pietas conveniunt quidem cum
mansuetudine et clementia, inquantum concurrunt in eundem effectum,
qui est prohibere mala proximorum. Differunt tamen quantum ad
motivum. Nam pietas removet mala proximorum ex reverentia quam habet
ad aliquem superiorem, puta Deum vel parentem. Misericordia vero
removet mala proximorum ex hoc quod in eis aliquis contristatur
inquantum aestimat eas ad se pertinere, ut supra dictum est, quod
provenit ex amicitia, quae facit amicos de eisdem gaudere et tristari.
Mansuetudo vero hoc facit inquantum removet iram incitantem ad
vindictam. Clementia vero hoc facit ex animi lenitate, inquantum
iudicat esse aequum ut aliquis non amplius puniatur.
|
|