|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod irasci non possit esse
licitum. Hieronymus enim, exponens illud Matth. V, qui irascitur
fratri suo etc., dicit, in quibusdam codicibus additur, sine causa,
ceterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur.
Ergo irasci nullo modo est licitum.
2. Praeterea, secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom.,
malum animae est sine ratione esse. Sed ira semper est sine ratione.
Dicit enim philosophus, in VII Ethic., quod ira non perfecte
audit rationem. Et Gregorius dicit, V Moral., quod cum
tranquillitatem mentis ira diverberat, dilaniatam quodammodo scissamque
perturbat. Et Cassianus dicit, in libro de institutis coenobiorum,
qualibet ex causa iracundiae motus effervens, excaecat oculum cordis.
Ergo irasci semper est malum.
3. Praeterea, ira est appetitus vindictae, ut dicit Glossa super
Levit. XIX, non oderis fratrem tuum in corde tuo. Sed appetere
ultionem non videtur esse licitum, sed hoc Deo est reservandum,
secundum illud Deut. XXXII, mea est ultio. Ergo videtur quod
irasci semper sit malum.
4. Praeterea, omne illud quod abducit nos a divina similitudine,
est malum. Sed irasci semper abducit nos a divina similitudine, quia
Deus cum tranquillitate iudicat, ut habetur Sap. XII. Ergo
irasci semper est malum.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., qui sine
causa irascitur, reus erit, qui vero cum causa, non erit reus. Nam
si ira non fuerit, nec doctrina proficit, nec iudicia stant, nec
crimina compescuntur. Ergo irasci non semper est malum.
Respondeo dicendum quod ira, proprie loquendo, est passio quaedam
appetitus sensitivi, a qua vis irascibilis denominatur, ut supra
habitum est, cum de passionibus ageretur. Est autem hoc considerandum
circa passiones animae, quod dupliciter in eis potest malum inveniri.
Uno modo, ex ipsa specie passionis. Quae quidem consideratur
secundum obiectum passionis. Sicut invidia secundum suam speciem
importat quoddam malum, est enim tristitia de bono aliorum, quod
secundum se rationi repugnat. Et ideo invidia, mox nominata, sonat
aliquid mali, ut philosophus dicit, in II Ethic. Hoc autem non
convenit irae, quae est appetitus vindictae, potest enim vindicta et
bene et male appeti. Alio modo invenitur malum in aliqua passione
secundum quantitatem ipsius, idest secundum superabundantiam vel
defectum ipsius. Et sic potest malum in ira inveniri, quando scilicet
aliquis irascitur plus vel minus, praeter rationem rectam. Si autem
aliquis irascatur secundum rationem rectam, tunc irasci est laudabile.
Ad primum ergo dicendum quod Stoici iram et omnes alias passiones
nominabant affectus quosdam praeter ordinem rationis existentes, et
secundum hoc, ponebant iram et omnes alias passiones esse malas, ut
supra dictum est, cum de passionibus ageretur. Et secundum hoc
accipit iram Hieronymus, loquitur enim de ira qua quis irascitur
contra proximum quasi malum eius intendens. Sed secundum
Peripateticos, quorum sententiam magis approbat Augustinus, in IX
de Civ. Dei, ira et aliae passiones animae dicuntur motus appetitus
sensitivi, sive sint moderatae secundum rationem sive non. Et
secundum hoc, ira non semper est mala.
Ad secundum dicendum quod ira dupliciter se potest habere ad rationem.
Uno quidem modo, antecedenter. Et sic trahit rationem a sua
rectitudine, unde habet rationem mali. Alio modo, consequenter prout
scilicet appetitus sensitivus movetur contra vitia secundum ordinem
rationis. Et haec ira est bona, quae dicitur ira per zelum. Unde
Gregorius dicit, in V Moral., curandum summopere est ne ira, quae
ut instrumentum virtutis assumitur, menti dominetur, ne quasi domina
praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo
nunquam recedat. Haec autem ira, etsi in ipsa executione actus
iudicium rationis aliqualiter impediat, non tamen rectitudinem rationis
tollit. Unde Gregorius, ibidem, dicit quod ira per zelum turbat
rationis oculum, sed ira per vitium excaecat. Non autem est contra
rationem virtutis ut intermittatur deliberatio rationis in executione
eius quod est a ratione deliberatum. Quia etiam ars impediretur in suo
actu si, dum debet agere, deliberaret de agendis.
Ad tertium dicendum quod appetere vindictam propter malum eius qui
puniendus est, illicitum est. Sed appetere vindictam propter vitiorum
correctionem et bonum iustitiae conservandum, laudabile est. Et in
hoc potest tendere appetitus sensitivus inquantum movetur a ratione.
Et dum vindicta secundum ordinem iudicii fit, a Deo fit, cuius
minister est potestas puniens, ut dicitur Rom. XIII.
Ad quartum dicendum quod Deo assimilari possumus et debemus in
appetitu boni, sed in modo appetendi ei omnino assimilari non
possumus; quia in Deo non est appetitus sensitivus, sicut in nobis,
cuius motus debet rationi deservire. Unde Gregorius dicit, in V
Moral., quod tunc robustius ratio contra vitia erigitur, cum ira
subdita rationi famulatur.
|
|