|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ira non sit peccatum.
Peccando enim demeremur. Sed passionibus non demeremur, sicut neque
vituperamur, ut dicitur in II Ethic. Ergo nulla passio est
peccatum. Ira autem est passio, ut supra habitum est, cum de
passionibus ageretur. Ergo ira non est peccatum.
2. Praeterea, in omni peccato est conversio ad aliquod commutabile
bonum. Sed per iram non convertitur aliquis ad aliquod bonum
commutabile, sed in malum alicuius. Ergo ira non est peccatum.
3. Praeterea, nullus peccat in eo quod vitare non potest, ut
Augustinus dicit. Sed iram homo vitare non potest, quia super illud
Psalmi, irascimini et nolite peccare, dicit Glossa quod motus irae
non est in potestate nostra. Philosophus etiam dicit, in VII
Ethic., quod iratus cum tristitia operatur, tristitia autem est
contraria voluntati. Ergo ira non est peccatum.
4. Praeterea, peccatum est contra naturam, ut Damascenus dicit,
in II libro. Sed irasci non est contra naturam hominis, cum sit
actus naturalis potentiae quae est irascibilis. Unde et Hieronymus
dicit, in quadam epistola, quod irasci est hominis. Ergo ira non est
peccatum.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. IV, omnis
indignatio et ira tollatur a vobis.
Respondeo dicendum quod ira, sicut dictum est, proprie nominat
quandam passionem. Passio autem appetitus sensitivi intantum est bona
inquantum ratione regulatur, si autem ordinem rationis excludat, est
mala. Ordo autem rationis in ira potest attendi quantum ad duo.
Primo quidem, quantum ad appetibile in quod tendit, quod est
vindicta. Unde si aliquis appetat quod secundum ordinem rationis fiat
vindicta, est laudabilis irae appetitus, et vocatur ira per zelum.
Si autem aliquis appetat quod fiat vindicta qualitercumque contra
ordinem rationis; puta si appetat puniri eum qui non meruit, vel ultra
quam meruit, vel etiam non secundum legitimum ordinem, vel non propter
debitum finem, qui est conservatio iustitiae et correctio culpae, erit
appetitus irae vitiosus. Et nominatur ira per vitium. Alio modo
attenditur ordo rationis circa iram quantum ad modum irascendi, ut
scilicet motus irae non immoderate fervescat, nec interius nec
exterius. Quod quidem si praetermittatur, non erit ira absque
peccato, etiam si aliquis appetat iustam vindictam.
Ad primum ergo dicendum quod, quia passio potest esse regulata ratione
vel non regulata, ideo secundum passionem absolute consideratam non
importatur ratio meriti vel demeriti, seu laudis vel vituperii.
Secundum tamen quod est regulata ratione, potest habere rationem
meritorii et laudabilis, et e contrario, secundum quod non est
regulata ratione, potest habere rationem demeriti et vituperabilis.
Unde et philosophus ibidem dicit quod laudatur vel vituperatur qui
aliqualiter irascitur.
Ad secundum dicendum quod iratus non appetit malum alterius propter
se, sed propter vindictam, in quam convertitur appetitus eius sicut in
quoddam commutabile bonum.
Ad tertium dicendum quod homo est dominus suorum actuum per arbitrium
rationis. Et ideo motus qui praeveniunt iudicium rationis, non sunt
in potestate hominis in generali, ut scilicet nullus eorum insurgat,
quamvis ratio possit quemlibet singulariter impedire ne insurgat. Et
secundum hoc dicitur quod motus irae non est in potestate hominis, ita
scilicet quod nullus insurgat. Quia tamen aliqualiter est in hominis
potestate, non totaliter perdit rationem peccati, si sit inordinatus.
Quod autem philosophus dicit, iratum cum tristitia operari, non est
sic intelligendum quasi tristetur de eo quod irascitur, sed quia
tristatur de iniuria quam aestimat sibi illatam, et ex hac tristitia
movetur ad appetendum vindictam.
Ad quartum dicendum quod irascibilis in homine naturaliter subiicitur
rationi. Et ideo actus eius intantum est homini naturalis inquantum
est secundum rationem, inquantum vero est praeter ordinem rationis,
est contra hominis naturam.
|
|