|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnis ira sit peccatum
mortale. Dicitur enim Iob V, virum stultum interficit iracundia,
et loquitur de interfectione spirituali, a qua peccatum mortale
denominatur. Ergo ira est peccatum mortale.
2. Praeterea, nihil meretur damnationem aeternam nisi peccatum
mortale. Sed ira meretur damnationem aeternam, dicit enim dominus,
Matth. V, omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; ubi
dicit Glossa quod per illa tria, quae ibi tanguntur, scilicet,
iudicium, Concilium et Gehennam, diversae mansiones in aeterna
damnatione, pro modo peccati, singulariter exprimuntur. Ergo ira est
peccatum mortale.
3. Praeterea, quidquid contrariatur caritati est peccatum mortale.
Sed ira de se contrariatur caritati, ut patet per Hieronymum, super
illud Matth. V, qui irascitur fratri suo etc., ubi dicit quod hoc
est contra proximi dilectionem. Ergo ira est peccatum mortale.
Sed contra est quod super illud Psalmi, irascimini et nolite
peccare, dicit Glossa, venialis est ira quae non perducitur ad
effectum.
Respondeo dicendum quod motus irae potest esse inordinatus et peccatum
dupliciter, sicut dictum est. Uno modo, ex parte appetibilis,
utpote cum aliquis appetit iniustam vindictam. Et sic ex genere suo
ira est peccatum mortale, quia contrariatur caritati et iustitiae.
Potest tamen contingere quod talis appetitus sit peccatum veniale
propter imperfectionem actus. Quae quidem imperfectio attenditur vel
ex parte appetentis, puta cum motus irae praevenit iudicium rationis,
vel etiam ex parte appetibilis, puta cum aliquis appetit in aliquo
modico se vindicare, quod quasi nihil est reputandum, ita quod etiam
si actu inferatur, non esset peccatum mortale; puta si aliquis parum
trahat aliquem puerum per capillos, vel aliquid huiusmodi. Alio modo
potest esse motus irae inordinatus quantum ad modum irascendi, utpote
si nimis ardenter irascatur interius, vel si nimis exterius manifestet
signa irae. Et sic ira secundum se non habet ex suo genere rationem
peccati mortalis. Potest tamen contingere quod sit peccatum mortale,
puta si ex vehementia irae aliquis excidat a dilectione Dei et
proximi.
Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate non habetur quod omnis
ira sit peccatum mortale, sed quod stulti per iracundiam spiritualiter
occiduntur, inquantum scilicet, non refrenando per rationem motum
irae, dilabuntur in aliqua peccata mortalia, puta in blasphemiam Dei
vel in iniuriam proximi.
Ad secundum dicendum quod dominus verbum illud dixit de ira, quasi
superaddens ad illud verbum legis, qui occiderit, reus erit iudicio.
Unde loquitur ibi dominus de motu irae quo quis appetit proximi
occisionem, aut quamcumque gravem laesionem, cui appetitui si
consensus rationis superveniat, absque dubio erit peccatum mortale.
Ad tertium dicendum quod in illo casu in quo ira contrariatur
caritati, est peccatum mortale, sed hoc non semper accidit, ut ex
dictis patet.
|
|