|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ira sit gravissimum
peccatum. Dicit enim Chrysostomus quod nihil est turpius visu
furentis, et nihil deformius severo visu, et multo magis, anima.
Ergo ira est gravissimum peccatum.
2. Praeterea, quanto aliquod peccatum est magis nocivum, tanto
videtur esse peius, quia sicut Augustinus dicit, in Enchirid.,
malum dicitur aliquid quod nocet. Ira autem maxime nocet, quia aufert
homini rationem, per quam est dominus sui ipsius; dicit enim
Chrysostomus quod irae et insaniae nihil est medium, sed ira
temporaneus est quidam Daemon, magis autem et Daemonium habente
difficilius. Ergo ira est gravissimum peccatum.
3. Praeterea, interiores motus diiudicantur secundum exteriores
effectus. Sed effectus irae est homicidium, quod est gravissimum
peccatum. Ergo ira est gravissimum peccatum.
Sed contra est quod ira comparatur ad odium sicut festuca ad trabem,
dicit enim Augustinus, in regula, ne ira crescat in odium, et trabem
faciat de festuca. Non ergo ira est gravissimum peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, inordinatio irae secundum
duo attenditur, scilicet secundum indebitum appetibile, et secundum
indebitum modum irascendi. Quantum igitur ad appetibile quod iratus
appetit, videtur esse ira minimum peccatorum. Appetit enim ira malum
poenae alicuius sub ratione boni quod est vindicta. Et ideo ex parte
mali quod appetit, convenit peccatum irae cum illis peccatis quae
appetunt malum proximi, puta cum invidia et odio, sed odium appetit
absolute malum alicuius, inquantum huiusmodi; invidus autem appetit
malum alterius propter appetitum propriae gloriae; sed iratus appetit
malum alterius sub ratione iustae vindictae. Ex quo patet quod odium
est gravius quam invidia, et invidia quam ira, quia peius est appetere
malum sub ratione mali quam sub ratione boni; et peius est appetere
malum sub ratione boni exterioris, quod est honor vel gloria, quam sub
ratione rectitudinis iustitiae. Sed ex parte boni sub cuius ratione
appetit iratus malum, convenit ira cum peccato concupiscentiae, quod
tendit in aliquod bonum. Et quantum ad hoc etiam, absolute loquendo,
peccatum irae videtur esse minus quam concupiscentiae, quanto melius
est bonum iustitiae, quod appetit iratus, quam bonum delectabile vel
utile, quod appetit concupiscens. Unde philosophus dicit, in VII
Ethic., quod incontinens concupiscentiae est turpior quam incontinens
irae. Sed quantum ad inordinationem quae est secundum modum
irascendi, ira habet quandam excellentiam, propter vehementiam et
velocitatem sui motus, secundum illud Proverb. XXVII, ira non
habet misericordiam, nec erumpens furor, et impetum concitati spiritus
ferre quis poterit? Unde Gregorius dicit, in V Moral., irae suae
stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit,
facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur
noti, ore quidem clamorem format, sed sensus quid loquitur, ignorat.
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus loquitur de turpitudine
quantum ad gestus exteriores, qui proveniunt ex impetu irae.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit secundum inordinatum
motum irae, qui provenit ex eius impetu, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod homicidium non minus provenit ex odio vel
invidia quam ex ira. Ira tamen levior est, inquantum attendit
rationem iustitiae, ut dictum est.
|
|