|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
determinentur species iracundiae a philosopho, in IV Ethic., ubi
dicit quod iracundorum quidam sunt acuti, quidam amari, quidam
difficiles sive graves. Quia secundum ipsum, amari dicuntur quorum
ira difficile solvitur et multo tempore manet. Sed hoc videtur
pertinere ad circumstantiam temporis. Ergo videtur quod etiam secundum
alias circumstantias possunt accipi aliae species irae.
2. Praeterea, difficiles, sive graves, dicit esse quorum ira non
commutatur sine cruciatu vel punitione. Sed hoc etiam pertinet ad
insolubilitatem irae. Ergo videtur quod idem sint difficiles et
amari.
3. Praeterea, dominus, Matth. V, ponit tres gradus irae, cum
dicit, qui irascitur fratri suo; et, qui dixerit fratri suo, raca;
et, qui dixerit fratri suo, fatue qui quidem gradus ad praedictas
species non referuntur. Ergo videtur quod praedicta divisio irae non
sit conveniens.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit quod tres sunt
irascibilitatis species, scilicet ira quae vocatur fellea; et mania,
quae dicitur insania; et furor. Quae tria videntur esse eadem tribus
praemissis, nam iram felleam dicit esse quae principium et motum
habet, quod philosophus attribuit acutis; maniam vero dicit esse iram
quae permanet et in vetustatem devenit, quod philosophus attribuit
amaris; furorem autem dicit esse iram quae observat tempus in
supplicium, quod philosophus attribuit difficilibus. Et eandem etiam
divisionem ponit Damascenus, in II libro. Ergo praedicta
philosophi distinctio est conveniens.
Respondeo dicendum quod praedicta distinctio potest referri vel ad
passionem irae, vel etiam ad ipsum peccatum irae. Quomodo autem
referatur ad passionem irae, supra habitum est, cum de passione irae
ageretur. Et sic praecipue videtur poni a Gregorio Nysseno et
Damasceno. Nunc autem oportet accipere distinctionem harum specierum
secundum quod pertinent ad peccatum irae, prout ponitur a philosopho.
Potest enim inordinatio irae ex duobus attendi. Primo quidem, ex
ipsa irae origine. Et hoc pertinet ad acutos, qui nimis cito
irascuntur, et ex qualibet levi causa. Alio modo, ex ipsa irae
duratione, eo scilicet quod ira nimis perseverat. Quod quidem potest
esse dupliciter. Uno modo, quia causa irae, scilicet iniuria
illata, nimis manet in memoria hominis, unde ex hoc homo diutinam
tristitiam concipit; et ideo sunt sibi ipsis graves et amari. Alio
modo contingit ex parte ipsius vindictae, quam aliquis obstinato
appetitu quaerit et hoc pertinet ad difficiles sive graves, qui non
dimittunt iram quousque puniant.
Ad primum ergo dicendum quod in speciebus praedictis non principaliter
consideratur tempus, sed facilitas hominis ad iram, vel firmitas in
ira.
Ad secundum dicendum quod utrique, scilicet amari et difficiles,
habent iram diuturnam, sed propter aliam causam. Nam amari habent
iram permanentem propter permanentiam tristitiae, quam interius tenent
clausam, et quia non prorumpunt ad exteriora iracundiae signa, non
possunt persuaderi ab aliis; nec ex seipsis recedunt ab ira, nisi
prout diuturnitate temporis tristitia aboletur, et sic deficit ira.
Sed in difficilibus est ira diuturna propter vehemens desiderium
vindictae. Et ideo tempore non digeritur, sed per solam punitionem
quiescit.
Ad tertium dicendum quod gradus irae quos dominus ponit, non pertinent
ad diversas irae species, sed accipiuntur secundum processum humani
actus. In quibus primo aliquid in corde concipitur. Et quantum ad
hoc dicit, qui irascitur fratri suo. Secundum autem est cum per
aliqua signa exteriora manifestatur exterius, etiam antequam prorumpat
in effectum. Et quantum ad hoc dicit, qui dixerit fratri suo, raca,
quod est interiectio irascentis. Tertius gradus est quando peccatum
interius conceptum ad effectum perducitur. Est autem effectus irae
nocumentum alterius sub ratione vindictae. Minimum autem nocumentorum
est quod fit solo verbo. Et ideo quantum ad hoc dicit, qui dixerit
fratri suo, fatue. Et sic patet quod secundum addit supra primum, et
tertium supra utrumque. Unde si primum est peccatum mortale, in casu
in quo dominus loquitur, sicut dictum est, multo magis alia. Et ideo
singulis eorum ponuntur correspondentia aliqua pertinentia ad
condemnationem. Sed in primo ponitur iudicium, quod minus est,
quia, ut Augustinus dicit, in iudicio adhuc defensionis locus datur.
In secundo vero ponit Concilium, in quo iudices inter se conferunt
quo supplicio damnari oporteat. In tertio ponit Gehennam ignis, quae
est certa damnatio.
|
|