|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ira non debeat poni inter
vitia capitalia. Ira enim ex tristitia nascitur. Sed tristitia est
vitium capitale, quod dicitur acedia. Ergo ira non debet poni vitium
capitale.
2. Praeterea, odium est gravius peccatum quam ira. Ergo magis
debet poni vitium capitale quam ira.
3. Praeterea, super illud Proverb. XXIX, vir iracundus
provocat rixas, dicit Glossa, ianua est omnium vitiorum iracundia,
qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies; aperta, ad omne
facinus armabitur animus. Nullum autem vitium capitale est principium
omnium peccatorum, sed quorundam determinate. Ergo ira non debet poni
inter vitia capitalia.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., ponit iram inter
vitia capitalia.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praemissis patet, vitium capitale
dicitur ex quo multa vitia oriuntur. Habet autem hoc ira, quod ex ea
multa vitia oriri possint, duplici ratione. Primo, ex parte sui
obiecti, quod multum habet de ratione appetibilitatis, inquantum
scilicet vindicta appetitur sub ratione iusti et honesti, quod sua
dignitate allicit, ut supra habitum est. Alio modo, ex suo impetu,
quo mentem praecipitat ad inordinata quaecumque agenda. Unde
manifestum est quod ira est vitium capitale.
Ad primum ergo dicendum quod illa tristitia ex qua oritur ira, ut
plurimum, non est acediae vitium, sed passio tristitiae, quae
consequitur ex iniuria illata.
Ad secundum dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, ad rationem
vitii capitalis pertinet quod habeat finem multum appetibilem, ut sic
propter appetitum eius multa peccata committantur. Ira autem, quae
appetit malum sub ratione boni, habet finem magis appetibilem quam
odium, quod appetit malum sub ratione mali. Et ideo magis est vitium
capitale ira quam odium.
Ad tertium dicendum quod ira dicitur esse ianua vitiorum per accidens,
scilicet removendo prohibens, idest impediendo iudicium rationis, per
quod homo retrahitur a malis. Directe autem et per se est causa
aliquorum specialium peccatorum, quae dicuntur filiae eius.
|
|