|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sit aliquod vitium
oppositum iracundiae, proveniens ex defectu irae. Nihil enim est
vitiosum per quod homo Deo similatur. Sed per hoc quod homo omnino
est sine ira, similatur Deo, qui cum tranquillitate iudicat. Ergo
non videtur quod sit vitiosum omnino ira carere.
2. Praeterea, defectus eius quod ad nihil est utile, non est
vitiosus. Sed motus irae ad nihil est utilis, ut probat Seneca in
libro quem fecit de ira. Ergo videtur quod defectus irae non sit
vitiosus.
3. Praeterea, malum hominis, secundum Dionysium, est praeter
rationem esse. Sed, subtracto omni motu irae, adhuc remanet integrum
iudicium rationis. Ergo nullus defectus irae vitium causat.
Sed contra est quod Chrysostomus dicit, super Matth., qui cum
causa non irascitur, peccat. Patientia enim irrationabilis vitia
seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos
invitat ad malum.
Respondeo dicendum quod ira dupliciter potest intelligi. Uno modo,
simplex motus voluntatis quo aliquis non ex passione, sed ex iudicio
rationis poenam infligit. Et sic defectus irae absque dubio est
peccatum. Et hoc modo ira accipitur in verbis Chrysostomi, qui dicit
ibidem, iracundia quae cum causa est, non est iracundia, sed
iudicium. Iracundia enim proprie intelligitur commotio passionis, qui
autem cum causa irascitur, ira illius non est ex passione. Ideo
iudicare dicitur, non irasci. Alio modo accipitur ira pro motu
appetitus sensitivi, qui est cum passione et transmutatione corporali.
Et hic quidem motus ex necessitate consequitur in homine ad simplicem
motum voluntatis, quia naturaliter appetitus inferior sequitur motum
appetitus superioris, nisi aliquid repugnet. Et ideo non potest
totaliter deficere motus irae in appetitu sensitivo, nisi per
subtractionem vel debilitatem voluntarii motus. Et ideo ex consequenti
etiam defectus passionis irae vitiosus est, sicut et defectus
voluntarii motus ad puniendum secundum iudicium rationis.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui totaliter non irascitur cum debet
irasci, imitatur quidem Deum quantum ad carentiam passionis, non
autem quantum ad hoc quod Deus ex iudicio punit.
Ad secundum dicendum quod passio irae utilis est, sicut et omnes alii
motus appetitus sensitivi, ad hoc quod homo promptius exequatur id quod
ratio dictat. Alioquin, frustra esset in homine appetitus
sensitivus, cum tamen natura nihil faciat frustra.
Ad tertium dicendum quod in eo qui ordinate agit, iudicium rationis
non solum est causa simplicis motus voluntatis, sed etiam passionis
appetitus sensitivi, ut dictum est, et ideo, sicut remotio effectus
est signum remotionis causae, ita etiam remotio irae est signum
remotionis iudicii rationis.
|
|