|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod crudelitas non opponatur
clementiae. Dicit enim Seneca, in II de Clement., quod illi
vocantur crudeles qui excedunt modum in puniendo, quod contrariatur
iustitiae. Clementia autem non ponitur pars iustitiae, sed
temperantiae. Ergo crudelitas non videtur opponi clementiae.
2. Praeterea, Ierem. VI dicitur, crudelis est, et non
miserebitur, et sic videtur quod crudelitas opponatur misericordiae.
Sed misericordia non est idem clementiae, ut supra dictum est. Ergo
crudelitas non opponitur clementiae.
3. Praeterea, clementia consideratur circa inflictionem poenarum,
ut dictum est. Sed crudelitas consideratur etiam in subtractione
beneficiorum, secundum illud Proverb. XI, qui crudelis est,
propinquos abiicit. Ergo crudelitas non opponitur clementiae.
Sed contra est quod dicit Seneca, in II de Clement., quod
opponitur clementiae crudelitas, quae nihil aliud est quam atrocitas
animi in exigendis poenis.
Respondeo dicendum quod nomen crudelitatis a cruditate sumptum esse
videtur. Sicut autem ea quae sunt decocta et digesta, solent habere
suavem et dulcem saporem; ita illa quae sunt cruda, habent horribilem
et asperum saporem. Dictum est autem supra quod clementia importat
quandam animi lenitatem sive dulcedinem, per quam aliquis est
diminutivus poenarum. Unde directe crudelitas clementiae opponitur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut diminutio poenarum quae est
secundum rationem, pertinet ad epieikeiam, sed ipsa dulcedo affectus
ex qua homo ad hoc inclinatur, pertinet ad clementiam; ita etiam
superexcessus poenarum, quantum ad id quod exterius agitur, pertinet
ad iniustitiam; sed quantum ad austeritatem animi per quam aliquis fit
promptus ad poenas augendas, pertinet ad crudelitatem.
Ad secundum dicendum quod misericordia et clementia conveniunt in hoc
quod utraque refugit et abhorret miseriam alienam, aliter tamen et
aliter. Nam ad misericordiam pertinet miseriae subvenire per beneficii
collationem, ad clementiam autem pertinet miseriam diminuere per
subtractionem poenarum. Et quia crudelitas superabundantiam in
exigendis poenis importat, directius opponitur clementiae quam
misericordiae. Tamen, propter similitudinem harum virtutum,
accipitur quandoque crudelitas pro immisericordia.
Ad tertium dicendum quod crudelitas ibi accipitur pro immisericordia,
ad quam pertinet beneficia non largiri. Quamvis etiam dici possit quod
ipsa beneficii subtractio quaedam poena est.
|
|