|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod crudelitas a saevitia
sive feritate non differat. Uni enim virtuti, ex una parte, unum
vitium videtur esse oppositum. Sed clementiae per superabundantiam
opponitur et crudelitas et saevitia. Ergo videtur quod saevitia et
crudelitas sint idem.
2. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., quod severus
dicitur quasi saevus et verus, quia sine pietate tenet iustitiam, et
sic saevitia videtur excludere remissionem poenarum in iudiciis, quod
pertinet ad pietatem. Hoc autem dictum est ad crudelitatem pertinere.
Ergo crudelitas est idem quod saevitia.
3. Praeterea, sicut virtuti opponitur aliquod vitium in excessu,
ita etiam et in defectu, quod quidem contrariatur et virtuti, quae est
in medio, et vitio quod est in excessu. Sed idem vitium ad defectum
pertinens opponitur et crudelitati et saevitiae, videlicet remissio vel
dissolutio, dicit enim Gregorius, XX Moral., sit amor, sed non
emolliens, sit rigor, sed non exasperans. Sit zelus, sed non
immoderate saeviens, sit pietas, sed non plus quam expediat parcens.
Ergo saevitia est idem crudelitati.
Sed contra est quod Seneca dicit, in II de Clement., quod ille
qui non laesus, nec peccatori irascitur, non dicitur crudelis, sed
ferus sive saevus.
Respondeo dicendum quod nomen saevitiae et feritatis a similitudine
ferarum accipitur, quae etiam saevae dicuntur. Huiusmodi enim
animalia nocent hominibus ut ex eorum corporibus pascantur, non ex
aliqua iustitiae causa, cuius consideratio pertinet ad solam rationem.
Et ideo, proprie loquendo, feritas vel saevitia dicitur secundum quam
aliquis in poenis inferendis non considerat aliquam culpam eius qui
punitur, sed solum hoc quod delectatur in hominum cruciatu. Et sic
patet quod continetur sub bestialitate, nam talis delectatio non est
humana, sed bestialis, proveniens vel ex mala consuetudine vel ex
corruptione naturae, sicut et aliae huiusmodi bestiales affectiones.
Sed crudelitas attendit culpam in eo qui punitur, sed excedit modum in
puniendo. Et ideo crudelitas differt a saevitia sive feritate sicut
malitia humana a bestialitate, ut dicitur in VII Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod clementia est virtus humana, unde directe
sibi opponitur crudelitas, quae est malitia humana. Sed saevitia vel
feritas continetur sub bestialitate. Unde non directe opponitur
clementiae, sed superexcellentiori virtuti, quam philosophus vocat
heroicam vel divinam, quae secundum nos videtur pertinere ad dona
spiritus sancti. Unde potest dici quod saevitia directe opponitur dono
pietatis.
Ad secundum dicendum quod severus non dicitur simpliciter saevus, quia
hoc sonat in vitium, sed dicitur saevus circa veritatem, propter
aliquam similitudinem saevitiae, quae non est diminutiva poenarum.
Ad tertium dicendum quod remissio in puniendo non est vitium nisi
inquantum praetermittitur ordo iustitiae, quo aliquis debet puniri
propter culpam, quam excedit crudelitas. Saevitia autem penitus hunc
ordinem non attendit. Unde remissio punitionis directe opponitur
crudelitati, non autem saevitiae.
|
|