|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in veteri lege dari
debuerint praecepta credendi. Praeceptum enim est de eo quod est
debitum et necessarium. Sed maxime necessarium est homini quod
credat, secundum illud Heb. XI, sine fide impossibile est placere
Deo. Ergo maxime oportuit praecepta dari de fide.
2. Praeterea, novum testamentum continetur in veteri sicut figuratum
in figura, ut supra dictum est. Sed in novo testamento ponuntur
expressa mandata de fide, ut patet Ioan. XIV, creditis in Deum,
et in me credite. Ergo videtur quod in veteri lege etiam debuerint
aliqua praecepta dari de fide.
3. Praeterea, eiusdem rationis est praecipere actum virtutis et
prohibere vitia opposita. Sed in veteri lege ponuntur multa praecepta
prohibentia infidelitatem, sicut Exod. XX, non habebis deos
alienos coram me; et iterum Deut. XIII mandatur quod non audient
verba prophetae aut somniatoris qui eos de fide Dei vellet divertere.
Ergo in veteri lege etiam debuerunt dari praecepta de fide.
4. Praeterea, confessio est actus fidei, ut supra dictum est. Sed
de confessione et promulgatione fidei dantur praecepta in veteri lege,
mandatur enim Exod. XII quod filiis suis interrogantibus rationem
assignent paschalis observantiae; et Deut. XIII mandatur quod
ille qui disseminat doctrinam contra fidem occidatur. Ergo lex vetus
praecepta fidei debuit habere.
5. Praeterea, omnes libri veteris testamenti sub lege veteri
continentur, unde dominus, Ioan. XV, dicit in lege esse
scriptum, odio habuerunt me gratis, quod tamen scribitur in Psalmo.
Sed Eccli. II dicitur, qui timetis dominum, credite illi. Ergo
in veteri lege fuerunt praecepta danda de fide.
Sed contra est quod apostolus, ad Rom. III, legem veterem
nominat legem factorum, et dividit eam contra legem fidei. Ergo in
lege veteri non fuerunt praecepta danda de fide.
Respondeo dicendum quod lex non imponitur ab aliquo domino nisi suis
subditis, et ideo praecepta legis cuiuslibet praesupponunt subiectionem
recipientis legem ad eum qui dat legem. Prima autem subiectio hominis
ad Deum est per fidem, secundum illud Heb. XI, accedentem ad
Deum oportet credere quia est. Et ideo fides praesupponitur ad legis
praecepta. Et propter hoc Exod. XX id quod est fidei praemittitur
ante legis praecepta, cum dicitur, ego sum dominus Deus tuus, qui
eduxi te de terra Aegypti. Et similiter Deut. VI praemittitur,
audi, Israel, dominus Deus tuus unus est, et postea statim incipit
agere de praeceptis. Sed quia in fide multa continentur ordinata ad
fidem qua credimus Deum esse, quod est primum et principale inter
omnia credibilia, ut dictum est; ideo, praesupposita fide de Deo,
per quam mens humana Deo subiiciatur, possunt dari praecepta de aliis
credendis, sicut Augustinus dicit, super Ioan., quod plurima sunt
nobis de fide mandata, exponens illud, hoc est praeceptum meum. Sed
in veteri lege non erant secreta fidei populo exponenda. Et ideo,
supposita fide unius Dei, nulla alia praecepta sunt in veteri lege
data de credendis.
Ad primum ergo dicendum quod fides est necessaria tanquam principium
spiritualis vitae. Et ideo praesupponitur ad legis susceptionem.
Ad secundum dicendum quod ibi etiam dominus praesupponit aliquid de
fide, scilicet fidem unius Dei, cum dicit, creditis in Deum, et
aliquid praecipit, scilicet fidem incarnationis, per quam unus est
Deus et homo; quae quidem fidei explicatio pertinet ad fidem novi
testamenti. Et ideo subdit, et in me credite.
Ad tertium dicendum quod praecepta prohibitiva respiciunt peccata,
quae corrumpunt virtutem. Virtus autem corrumpitur ex particularibus
defectibus, ut supra dictum est. Et ideo, praesupposita fide unius
Dei, in lege veteri fuerunt danda prohibitiva praecepta, quibus
homines prohiberentur ab his particularibus defectibus per quos fides
corrumpi posset.
Ad quartum dicendum quod etiam confessio vel doctrina fidei
praesupponit subiectionem hominis ad Deum per fidem. Et ideo magis
potuerunt dari praecepta in veteri lege pertinentia ad confessionem et
doctrinam fidei quam pertinentia ad ipsam fidem.
Ad quintum dicendum quod in illa etiam auctoritate praesupponitur fides
per quam credimus Deum esse, unde praemittit, qui timetis Deum,
quod non posset esse sine fide. Quod autem addit, credite illi, ad
quaedam credibilia specialia referendum est, et praecipue ad illa quae
promittit Deus sibi obedientibus. Unde subdit, et non evacuabitur
merces vestra.
|
|