|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in veteri lege
inconvenienter tradantur praecepta pertinentia ad scientiam et
intellectum. Scientia enim et intellectus ad cognitionem pertinent.
Cognitio autem praecedit et dirigit actionem. Ergo praecepta ad
scientiam et intellectum pertinentia debent praecedere praecepta
pertinentia ad actionem. Cum ergo prima praecepta legis sint praecepta
Decalogi, videtur quod inter praecepta Decalogi debuerunt tradi
aliqua praecepta pertinentia ad scientiam et intellectum.
2. Praeterea, disciplina praecedit doctrinam, prius enim homo ab
alio discit quam alium doceat. Sed dantur in veteri lege aliqua
praecepta de doctrina, et affirmativa, ut praecipitur Deut. IV,
docebis ea filios ac nepotes tuos; et etiam prohibitiva, sicut habetur
Deut. IV, non addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis
ab eo. Ergo videtur quod etiam aliqua praecepta dari debuerint
inducentia hominem ad addiscendum.
3. Praeterea, scientia et intellectus magis videntur necessaria
sacerdoti quam regi, unde dicitur Malach. II, labia sacerdotis
custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius; et Osee IV
dicitur, quia scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio
fungaris mihi. Sed regi mandatur quod addiscat scientiam legis, ut
patet Deut. XVII. Ergo multo magis debuit praecipi in lege quod
sacerdotes legem addiscerent.
4. Praeterea, meditatio eorum quae ad scientiam et intellectum
pertinent non potest esse in dormiendo. Impeditur etiam per
occupationes extraneas. Ergo inconvenienter praecipitur, Deut.
VI, meditaberis ea sedens in domo tua, et ambulans in itinere,
dormiens atque consurgens. Inconvenienter ergo traduntur in veteri
lege praecepta ad scientiam et intellectum pertinentia.
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, audientes universi praecepta
haec, dicant, en populus sapiens et intelligens.
Respondeo dicendum quod circa scientiam et intellectum tria possunt
considerari, primo quidem, acceptio ipsius; secundo, usus eius;
tertio vero, conservatio ipsius. Acceptio quidem scientiae vel
intellectus fit per doctrinam et disciplinam. Et utrumque in lege
praecipitur. Dicitur enim Deut. VI, erunt verba haec quae ego
praecipio tibi, in corde tuo, quod pertinet ad disciplinam, pertinet
enim ad discipulum ut cor suum applicet his quae dicuntur. Quod vero
subditur, et narrabis ea filiis tuis, pertinet ad doctrinam. Usus
vero scientiae vel intellectus est meditatio eorum quae quis scit vel
intelligit. Et quantum ad hoc subditur, et meditaberis sedens in domo
tua, et cetera. Conservatio autem fit per memoriam. Et quantum ad
hoc subdit, et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et
movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus
tuae. Per quae omnia iugem memoriam mandatorum Dei significat, ea
enim quae continue sensibus nostris occurrunt, vel tactu, sicut ea
quae in manu habemus; vel visu, sicut ea quae ante oculos mentis sunt
continue; vel ad quae oportet nos saepe recurrere, sicut ad ostium
domus; a memoria nostra excidere non possunt. Et Deut. IV
manifestius dicitur, ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui,
et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Et haec etiam
abundantius in novo testamento, tam in doctrina evangelica quam
apostolica, mandata leguntur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur Deut. IV, haec est
vestra sapientia et intellectus coram populis, ex quo datur intelligi
quod scientia et intellectus fidelium Dei consistit in praeceptis
legis. Et ideo primo sunt proponenda legis praecepta; et postmodum
homines sunt inducendi ad eorum scientiam vel intellectum. Et ideo
praemissa praecepta non debuerunt poni inter praecepta Decalogi, quae
sunt prima.
Ad secundum dicendum quod etiam in lege ponuntur praecepta pertinentia
ad disciplinam, ut dictum est. Expressius tamen praecipitur doctrina
quam disciplina, quia doctrina pertinet ad maiores, qui sunt sui
iuris, immediate sub lege existentes, quibus debent dari legis
praecepta, disciplina autem pertinet ad minores, ad quos praecepta
legis per maiores debent pervenire.
Ad tertium dicendum quod scientia legis est adeo annexa officio
sacerdotis ut simul cum iniunctione officii intelligatur etiam et
scientiae legis iniunctio. Et ideo non oportuit specialia praecepta
dari de instructione sacerdotum. Sed doctrina legis Dei non adeo est
annexa regali officio, quia rex constituitur super populum in
temporalibus. Et ideo specialiter praecipitur ut rex instruatur de his
quae pertinent ad legem Dei per sacerdotes.
Ad quartum dicendum quod illud praeceptum legis non est sic
intelligendum quod homo dormiendo meditetur de lege Dei, sed quod
dormiens, idest vadens dormitum, de lege Dei meditetur; quia ex hoc
etiam homines dormiendo nanciscuntur meliora phantasmata, secundum quod
pertranseunt motus a vigilantibus ad dormientes, ut patet per
philosophum, in I Ethic. Similiter etiam mandatur ut in omni actu
suo aliquis meditetur de lege, non quod semper actu de lege cogitet,
sed quod omnia quae facit secundum legem moderetur.
|
|