|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod modestia non sit pars
temperantiae. Modestia enim a modo dicitur. Sed in omnibus
virtutibus requiritur modus, nam virtus ordinatur ad bonum; bonum
autem, ut Augustinus dicit, in libro de natura boni, consistit in
modo, specie et ordine. Ergo modestia est generalis virtus. Non
ergo debet poni pars temperantiae.
2. Praeterea, laus temperantiae praecipue videtur consistere ex
quadam moderatione. Ab hac autem sumitur nomen modestiae. Ergo
modestia est idem quod temperantia, et non pars eius.
3. Praeterea, modestia videtur consistere circa proximorum
correctionem, secundum illud II ad Tim. II, servum Dei non
oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, cum modestia
corripientem eos qui resistunt veritati. Sed correctio delinquentium
est actus iustitiae vel caritatis, ut supra habitum est. Ergo videtur
quod modestia magis sit pars iustitiae quam temperantiae.
Sed contra est quod Tullius ponit modestiam partem temperantiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, temperantia
moderationem adhibet circa ea in quibus difficillimum est moderari,
scilicet circa concupiscentias delectationum tactus. Ubicumque autem
est aliqua virtus specialiter circa aliquod maximum, oportet esse aliam
virtutem circa ea quae mediocriter se habent, eo quod oportet quantum
ad omnia vitam hominis secundum virtutes regulatam esse, sicut supra
dictum est quod magnificentia est circa magnos sumptus pecuniarum,
praeter quam est necessaria liberalitas, quae fit circa mediocres
sumptus. Unde necessarium est quod sit quaedam virtus moderativa in
aliis mediocribus, in quibus non est ita difficile moderari. Et haec
virtus vocatur modestia, et adiungitur temperantiae sicut principali.
Ad primum ergo dicendum quod nomen commune quandoque appropriatur his
quae sunt infima, sicut nomen commune Angelorum appropriatur infimo
ordini Angelorum. Ita etiam et modus, qui communiter observatur in
qualibet virtute, appropriatur specialiter virtuti quae in minimis
modum ponit.
Ad secundum dicendum quod aliqua temperatione indigent propter suam
vehementiam, sicut vinum forte temperatur, sed moderatio requiritur in
omnibus. Et ideo temperantia magis se habet ad passiones vehementes,
modestia vero ad mediocres.
Ad tertium dicendum quod modestia ibi accipitur a modo communiter
sumpto, prout requiritur in omnibus virtutibus.
|
|