|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod modestia sit solum
circa exteriores actiones. Interiores enim motus passionum aliis noti
esse non possunt. Sed apostolus, Philipp. IV, mandat ut modestia
nostra nota sit omnibus hominibus. Ergo modestia est solum circa
exteriores actiones.
2. Praeterea, virtutes quae sunt circa passiones, distinguuntur a
virtute iustitiae, quae est circa operationes. Sed modestia videtur
esse una virtus. Si ergo est circa operationes exteriores, non erit
circa aliquas interiores passiones.
3. Praeterea, nulla virtus una et eadem est circa ea quae pertinent
ad appetitum, quod est proprium virtutum moralium; et circa ea quae
pertinent ad cognitionem, quae est proprie virtutum intellectualium;
neque etiam circa ea quae pertinent ad irascibilem, et
concupiscibilem. Si ergo modestia est una virtus, non potest esse
circa omnia praedicta.
Sed contra, in omnibus praedictis oportet observari modum, a quo
modestia dicitur. Ergo circa omnia praedicta est modestia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, modestia differt a
temperantia in hoc quod temperantia est moderativa eorum quae
difficillimum est refrenare, modestia autem est moderativa eorum quae
in hoc mediocriter se habent. Diversimode autem aliqui de modestia
videntur esse locuti. Ubicumque enim consideraverunt aliquam specialem
rationem boni vel difficultatis in moderando, illud subtraxerunt
modestiae, relinquentes modestiam circa minora. Manifestum est autem
omnibus quod refrenatio delectationum tactus specialem quandam
difficultatem habet. Unde omnes temperantiam a modestia distinxerunt.
Sed praeter hoc, Tullius consideravit quoddam speciale bonum esse in
moderatione poenarum. Et ideo etiam clementiam subtraxit modestiae,
ponens modestiam circa omnia quae relinquuntur moderanda. Quae quidem
videntur esse quatuor. Quorum unum est motus animi ad aliquam
excellentiam, quem moderatur humilitas. Secundum autem est desiderium
eorum quae pertinent ad cognitionem, et in hoc moderatur studiositas,
quae opponitur curiositati. Tertium autem, quod pertinet ad
corporales motus et actiones, ut scilicet decenter et honeste fiant,
tam in his quae serio, quam in his quae ludo aguntur. Quartum autem
est quod pertinet ad exteriorem apparatum, puta in vestibus et aliis
huiusmodi. Sed circa quaedam eorum alii posuerunt quasdam speciales
virtutes sicut Andronicus mansuetudinem, simplicitatem et
humilitatem, et alia huiusmodi, de quibus supra dictum est.
Aristoteles etiam circa delectationes ludorum posuit eutrapeliam.
Quae omnia continentur sub modestia, secundum quod a Tullio
accipitur. Et hoc modo modestia se habet non solum circa exteriores
actiones, sed etiam circa interiores.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus loquitur de modestia prout est
circa exteriora. Et tamen etiam interiorum moderatio manifestari
potest per quaedam exteriora signa.
Ad secundum dicendum quod sub modestia continentur diversae virtutes,
quae a diversis assignantur. Unde nihil prohibet modestiam esse circa
ea quae requirunt diversas virtutes. Et tamen non est tanta diversitas
inter partes modestiae ad invicem, quanta est iustitiae, quae est
circa operationes, ad temperantiam, quae est circa passiones, quia in
actionibus et passionibus in quibus non est aliqua excellens difficultas
ex parte materiae, sed solum ex parte moderationis, non attenditur
virtus nisi una, scilicet secundum rationem moderationis.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium.
|
|