|
Deinde considerandum est de speciebus modestiae. Et primo, de
humilitate, et superbia, quae ei opponitur; secundo, de
studiositate, et curiositate sibi opposita; tertio, de modestia
secundum quod est in verbis vel factis; quarto, de modestia secundum
quod est circa exteriorem cultum. Circa humilitatem quaeruntur sex.
Primo, utrum humilitas sit virtus. Secundo, utrum consistat in
appetitu, vel in iudicio rationis. Tertio, utrum aliquis per
humilitatem se debeat omnibus subiicere. Quarto, utrum sit pars
modestiae vel temperantiae. Quinto, de comparatione eius ad alias
virtutes. Sexto, de gradibus humilitatis.
|
|