|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod humilitas non sit
virtus. Virtus enim importat rationem boni. Sed humilitas videtur
importare rationem mali poenalis, secundum illud Psalmi.
Humiliaverunt in compedibus pedes eius. Ergo humilitas non est
virtus.
2. Praeterea, virtus et vitium opponuntur. Sed humilitas quandoque
sonat in vitium, dicitur enim Eccli. XIX, est qui nequiter se
humiliat. Ergo humilitas non est virtus.
3. Praeterea, nulla virtus opponitur alii virtuti. Sed humilitas
videtur opponi virtuti magnanimitatis, quae tendit in magna, humilitas
autem ipsa refugit. Ergo videtur quod humilitas non sit virtus.
4. Praeterea, virtus est dispositio perfecti, ut dicitur in VII
Physic. Sed humilitas videtur esse imperfectorum, unde et Deo non
convenit humiliari, qui nulli subiici potest. Ergo videtur quod
humilitas non sit virtus.
5. Praeterea, omnis virtus moralis est circa actiones vel
passiones, ut dicitur in II Ethic. Sed humilitas non connumeratur
a philosopho inter virtutes quae sunt circa passiones, nec etiam
continetur sub iustitia, quae est circa actiones. Ergo videtur quod
non sit virtus.
Sed contra est quod Origenes dicit, exponens illud Luc. I,
respexit humilitatem ancillae suae, proprie in Scripturis una de
virtutibus humilitas praedicatur, ait quippe salvator, discite a me,
quia mitis sum et humilis corde.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de passionibus
ageretur, bonum arduum habet aliquid unde attrahit appetitum, scilicet
ipsam rationem boni, et habet aliquid retrahens, scilicet ipsam
difficultatem adipiscendi, secundum quorum primum insurgit motus spei,
et secundum aliud motus desperationis. Dictum est autem supra quod
circa motus appetitivos qui se habent per modum impulsionis, oportet
esse virtutem moralem moderantem et refrenantem, circa illos autem qui
se habent per modum retractionis, oportet esse virtutem moralem
firmantem et impellentem. Et ideo circa appetitum boni ardui
necessaria est duplex virtus. Una quidem quae temperet et refrenet
animum, ne immoderate tendat in excelsa, et hoc pertinet ad virtutem
humilitatis. Alia vero quae firmat animum contra desperationem, et
impellit ipsum ad prosecutionem magnorum secundum rationem rectam, et
haec est magnanimitas. Et sic patet quod humilitas est quaedam
virtus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro
Etymol., humilis dicitur quasi humi acclinis, idest, imis
inhaerens. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, ex principio
extrinseco, puta cum aliquis ab alio deiicitur. Et sic humilitas est
poena. Alio modo, a principio intrinseco. Et hoc potest fieri
quandoque quidem bene, puta cum aliquis, considerans suum defectum,
tenet se in infimis secundum suum modum; sicut Abraham dixit ad
dominum, Gen. XVIII, loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et
cinis. Et hoc modo humilitas ponitur virtus. Quandoque autem potest
fieri male, puta cum homo, honorem suum non intelligens, comparat se
iumentis insipientibus, et fit similis illis.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, humilitas, secundum
quod est virtus, in sui ratione importat quandam laudabilem deiectionem
ad ima. Hoc autem quandoque fit solum secundum signa exteriora,
secundum fictionem. Unde haec est falsa humilitas, de qua Augustinus
dicit, in quadam epistola, quod est magna superbia, quia scilicet
videtur tendere ad excellentiam gloriae. Quandoque autem fit secundum
interiorem motum animae. Et secundum hoc humilitas proprie ponitur
virtus, quia virtus non consistit in exterioribus, sed principaliter
in interiori electione mentis, ut patet per philosophum, in libro
Ethicorum.
Ad tertium dicendum quod humilitas reprimit appetitum, ne tendat in
magna praeter rationem rectam. Magnanimitas autem animum ad magna
impellit secundum rationem rectam. Unde patet quod magnanimitas non
opponitur humilitati, sed conveniunt in hoc quod utraque est secundum
rationem rectam.
Ad quartum dicendum quod perfectum dicitur aliquid dupliciter. Uno
modo, simpliciter, in quo scilicet nullus defectus invenitur, nec
secundum suam naturam, nec per respectum ad aliquid aliud. Et sic
solus Deus est perfectus, cui secundum naturam divinam non competit
humilitas, sed solum secundum naturam assumptam. Alio modo potest
dici aliquid perfectum secundum quid, puta secundum suam naturam, vel
secundum statum aut tempus. Et hoc modo homo virtuosus est perfectus.
Cuius tamen perfectio in comparatione ad Deum deficiens invenitur,
secundum illud Isaiae XL, omnes gentes, quasi non sint, sic sunt
coram eo. Et sic cuilibet homini potest convenire humilitas.
Ad quintum dicendum quod philosophus intendebat agere de virtutibus
secundum quod ordinantur ad vitam civilem, in qua subiectio unius
hominis ad alterum secundum legis ordinem determinatur, et ideo
continetur sub iustitia legali. Humilitas autem, secundum quod est
specialis virtus, praecipue respicit subiectionem hominis ad Deum,
propter quem etiam aliis humiliando se subiicit.
|
|