|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod humilitas non consistat
circa appetitum, sed magis circa iudicium rationis. Humilitas enim
superbiae opponitur. Sed superbia maxime consistit in his quae
pertinent ad cognitionem. Dicit enim Gregorius, XXXIV
Moral., quod superbia, cum exterius usque ad corpus extenditur,
prius per oculos indicatur; unde etiam in Psalmo dicitur, domine,
non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, oculi autem
maxime deserviunt cognitioni. Ergo videtur quod humilitas maxime sit
circa cognitionem, quam de se aliquis aestimat parvam.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Virginit., quod
humilitas pene tota disciplina Christiana est. Nihil ergo quod in
disciplina Christiana continetur, repugnat humilitati. Sed in
disciplina Christiana admonemur ad appetendum meliora, secundum illud
I ad Cor. XII, aemulamini charismata meliora. Ergo ad
humilitatem non pertinet reprimere appetitum arduorum, sed magis
aestimationem.
3. Praeterea, ad eandem virtutem pertinet refrenare superfluum
motum, et firmare animum contra superfluam retractionem, sicut eadem
fortitudo est quae refrenat audaciam, et quae firmat animum contra
timorem. Sed magnanimitas firmat animum contra difficultates quae
accidunt in prosecutione magnorum. Si ergo humilitas refrenaret
appetitum magnorum, sequeretur quod humilitas non esset virtus
distincta a magnanimitate. Quod patet esse falsum. Non ergo
humilitas consistit circa appetitum magnorum, sed magis circa
aestimationem.
4. Praeterea, Andronicus ponit humilitatem circa exteriorem
cultum, dicit enim quod humilitas est habitus non superabundans
sumptibus et praeparationibus. Ergo non est circa motum appetitus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Poenit., quod
humilis est qui eligit abiici in domo domini, magis quam habitare in
tabernaculis peccatorum. Sed electio pertinet ad appetitum. Ergo
humilitas consistit circa appetitum, magis quam circa aestimationem.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad humilitatem proprie
pertinet ut aliquis reprimat seipsum, ne feratur in ea quae sunt supra
se. Ad hoc autem necessarium est ut aliquis cognoscat id in quo
deficit a proportione eius quod suam virtutem excedit. Et ideo
cognitio proprii defectus pertinet ad humilitatem sicut regula quaedam
directiva appetitus. Sed in ipso appetitu consistit humilitas
essentialiter. Et ideo dicendum est quod humilitas proprie est
moderativa motus appetitus.
Ad primum ergo dicendum quod extollentia oculorum est quoddam signum
superbiae, inquantum excludit reverentiam et timorem. Consueverunt
enim timentes et verecundati maxime oculos deprimere, quasi non
audentes se aliis comparare. Non autem ex hoc sequitur quod humilitas
essentialiter circa cognitionem consistat.
Ad secundum dicendum quod tendere in aliqua maiora ex propriarum virium
confidentia, humilitati contrariatur. Sed quod aliquis ex confidentia
divini auxilii in maiora tendat, hoc non est contra humilitatem,
praesertim cum ex hoc aliquis magis apud Deum exaltetur quod ei se
magis per humilitatem subiicit. Unde Augustinus dicit, in libro de
Poenit., aliud est levare se ad Deum, aliud est levare se contra
Deum. Qui ante illum se proiicit, ab illo erigitur, qui adversus
illum se erigit, ab illo proiicitur.
Ad tertium dicendum quod in fortitudine invenitur eadem ratio
refrenandi audaciam et firmandi animum contra timorem, utriusque enim
ratio est ex hoc quod homo debet bonum rationis periculis mortis
praestare. Sed in refrenando praesumptionem spei, quod pertinet ad
humilitatem, et in firmando animum contra desperationem, quod pertinet
ad magnanimitatem, est alia et alia ratio. Nam ratio firmandi animum
contra desperationem est adeptio proprii boni, ne scilicet,
desperando, homo se indignum reddat bono quod sibi competebat. Sed in
reprimendo praesumptionem spei, ratio praecipua sumitur ex reverentia
divina, ex qua contingit ut homo non plus sibi attribuat quam sibi
competat secundum gradum quem est a Deo sortitus. Unde humilitas
praecipue videtur importare subiectionem hominis ad Deum. Et propter
hoc Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte, humilitatem,
quam intelligit per paupertatem spiritus, attribuit dono timoris, quo
homo Deum reveretur. Et inde est quod fortitudo aliter se habet ad
audaciam quam humilitas ad spem. Nam fortitudo plus utitur audacia
quam eam reprimat, unde superabundantia est ei similior quam defectus.
Humilitas autem plus reprimit spem vel fiduciam de seipso quam ea
utatur, unde magis opponitur sibi superabundantia quam defectus.
Ad quartum dicendum quod superabundantia in exterioribus sumptibus et
praeparationibus solet ad quandam iactantiam fieri, quae per
humilitatem reprimitur. Et quantum ad hoc, secundario consistit in
exterioribus, prout sunt signa interioris appetitivi motus.
|
|