|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non debeat se
omnibus per humilitatem subiicere. Quia, sicut dictum est, humilitas
praecipue consistit in subiectione hominis ad Deum. Sed id quod
debetur Deo, non est homini exhibendum, ut patet in omnibus actibus
latriae. Ergo homo per humilitatem non debet se homini subiicere.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Nat. et gratia,
humilitas collocanda est in parte veritatis, non in parte falsitatis.
Sed aliqui sunt in supremo statu, qui si se inferioribus subiicerent,
absque falsitate hoc fieri non posset. Ergo homo non debet se omnibus
per humilitatem subiicere.
3. Praeterea, nullus debet facere id quod vergat in detrimentum
salutis alterius. Sed si aliquis per humilitatem se alteri subiiciat,
quandoque hoc verget in detrimentum illius cui se subiicit, qui ex hoc
superbiret vel contemneret, unde Augustinus dicit, in regula, ne,
dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Ergo
homo non debet se per humilitatem omnibus subiicere.
Sed contra est quod dicitur Philipp. II, in humilitate superiores
sibi invicem arbitrantes.
Respondeo dicendum quod in homine duo possunt considerari, scilicet id
quod est Dei, et id quod est hominis. Hominis autem est quidquid
pertinet ad defectum, sed Dei est quidquid pertinet ad salutem et
perfectionem, secundum illud Osee XIII, perditio tua, Israel,
ex me tantum auxilium tuum. Humilitas autem, sicut dictum est,
proprie respicit reverentiam qua homo Deo subiicitur. Et ideo
quilibet homo, secundum id quod suum est, debet se cuilibet proximo
subiicere quantum ad id quod est Dei in ipso. Non autem hoc requirit
humilitas, ut aliquis id quod est Dei in seipso, subiiciat ei quod
apparet esse Dei in altero. Nam illi qui dona Dei participant,
cognoscunt se ea habere, secundum illud I ad Cor. II, ut sciamus
quae a Deo donata sunt nobis. Et ideo absque praeiudicio humilitatis
possunt dona quae ipsi acceperunt, praeferre donis Dei quae aliis
apparent collata, sicut apostolus, ad Ephes. III, dicit, aliis
generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est
sanctis apostolis eius. Similiter etiam non hoc requirit humilitas,
ut aliquis id quod est suum in seipso, subiiciat ei quod est hominis in
proximo. Alioquin, oporteret ut quilibet reputaret se magis
peccatorem quolibet alio, cum tamen apostolus absque praeiudicio
humilitatis dicat, Galat. II, nos natura Iudaei, et non ex
gentibus peccatores. Potest tamen aliquis reputare aliquid boni esse
in proximo quod ipse non habet, vel aliquid mali in se esse quod in
alio non est, ex quo potest ei se subiicere per humilitatem.
Ad primum ergo dicendum quod non solum debemus Deum revereri in
seipso, sed etiam id quod est eius debemus revereri in quolibet, non
tamen eodem modo reverentiae quo reveremur Deum. Et ideo per
humilitatem debemus nos subiicere omnibus proximis propter Deum,
secundum illud I Pet. II, subiecti estote omni humanae creaturae
propter Deum, latriam tamen soli Deo debemus exhibere.
Ad secundum dicendum quod, si nos praeferamus id quod est Dei in
proximo, ei quod est proprium in nobis, non possumus incurrere
falsitatem. Unde super illud Philipp. II, superiores invicem
arbitrantes, dicit Glossa, non hoc ita debemus aestimare ut nos
aestimare fingamus, sed vere aestimemus posse aliquid esse occultum in
alio quo nobis superior sit, etiam si bonum nostrum, quo illo videmur
superiores esse, non sit occultum.
Ad tertium dicendum quod humilitas, sicut et ceterae virtutes,
praecipue interius in anima consistit. Et ideo potest homo secundum
interiorem actum animae alteri se subiicere, sine hoc quod occasionem
habeat alicuius quod pertineat ad detrimentum suae salutis. Et hoc est
quod Augustinus dicit, in regula, timore coram Deo praelatus
substratus sit pedibus vestris. Sed in exterioribus humilitatis
actibus, sicut et in actibus ceterarum virtutum, est debita moderatio
adhibenda, ne possint vergere in detrimentum alterius. Si autem
aliquis quod debet faciat, et alii ex hoc occasionem sumant peccati,
non imputatur humiliter agenti, quia ille non scandalizat, quamvis
alter scandalizetur.
|
|