|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod humilitas non sit pars
modestiae vel temperantiae. Humilitas enim praecipue respicit
reverentiam qua quis subiicitur Deo, ut dictum est. Sed ad virtutem
theologicam pertinet quod habeat Deum pro obiecto. Ergo humilitas
magis debet poni virtus theologica quam pars temperantiae seu
modestiae.
2. Praeterea, temperantia est in concupiscibili. Humilitas autem
videtur esse in irascibili, sicut et superbia, quae ei opponitur,
cuius obiectum est arduum. Ergo videtur quod humilitas non sit pars
temperantiae vel modestiae.
3. Praeterea, humilitas et magnanimitas circa eadem sunt, ut ex
supra dictis patet. Sed magnanimitas non ponitur pars temperantiae,
sed magis fortitudinis, ut supra habitum est. Ergo videtur quod
humilitas non sit pars temperantiae vel modestiae.
Sed contra est quod Origenes dicit, super Lucam, si vis nomen huius
audire virtutis, quomodo etiam a philosophis appelletur, ausculta
eandem esse humilitatem quam respicit Deus, quae ab illis metriotes
dicitur, idest mensuratio sive moderatio, quae manifeste pertinet ad
modestiam et temperantiam. Ergo humilitas est pars modestiae et
temperantiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in assignando partes
virtutibus praecipue attenditur similitudo quantum ad modum virtutis.
Modus autem temperantiae, ex quo maxime laudem habet, est refrenatio
vel repressio impetus alicuius passionis. Et ideo omnes virtutes
refrenantes sive reprimentes impetus aliquarum affectionum, vel
actiones moderantes, ponuntur partes temperantiae. Sicut autem
mansuetudo reprimit motum irae, ita etiam humilitas reprimit motum
spei, qui est motus spiritus in magna tendentis. Et ideo, sicut
mansuetudo ponitur pars temperantiae, ita etiam humilitas. Unde et
philosophus, in IV Ethic., eum qui tendit in parva secundum suum
modum, dicit non esse magnanimum, sed temperatum, quem nos humilem
dicere possumus. Et inter alias partes temperantiae, ratione superius
dicta, continetur sub modestia, prout Tullius de ea loquitur,
inquantum scilicet humilitas nihil est aliud quam quaedam moderatio
spiritus. Unde et I Pet. III dicitur, in incorruptibilitate
quieti ac modesti spiritus.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes theologicae, quae sunt circa
ultimum finem, qui est primum principium in appetibilibus, sunt causae
omnium aliarum virtutum. Unde ex hoc quod humilitas causatur ex
reverentia divina, non excluditur quin humilitas sit pars modestiae vel
temperantiae.
Ad secundum dicendum quod partes principalibus virtutibus assignantur,
non secundum convenientiam in subiecto vel in materia, sed secundum
convenientiam in modo formali, ut dictum est. Et ideo, licet
humilitas sit in irascibili sicut in subiecto, ponitur tamen pars
modestiae et temperantiae propter modum.
Ad tertium dicendum quod, licet magnanimitas et humilitas in materia
conveniant, differunt tamen in modo, ratione cuius magnanimitas
ponitur pars fortitudinis, humilitas autem pars temperantiae.
|
|