|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod humilitas sit potissima
virtutum. Dicit enim Chrysostomus, exponens illud quod dicitur
Luc. XVIII de Pharisaeo et publicano, quod, si mixta delictis
humilitas tam facile currit ut iustitiam superbiae coniunctam transeat,
si iustitiae coniunxeris eam, quo non ibit? Assistet ipsi tribunali
divino in medio Angelorum. Et sic patet quod humilitas praefertur
iustitiae. Sed iustitia vel est praeclarissima virtutum, vel includit
in se omnes virtutes, ut patet per philosophum, in V Ethic. Ergo
humilitas est maxima virtutum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom.,
cogitas magnam fabricam construere celsitudinis? De fundamento prius
cogita humilitatis. Ex quo videtur quod humilitas sit fundamentum
omnium virtutum. Ergo videtur esse potior aliis.
3. Praeterea, maiori virtuti maius debetur praemium. Sed
humilitati debetur maximum praemium, quia qui se humiliat,
exaltabitur, ut dicitur Luc. XIV. Ergo humilitas est maxima
virtutum.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de vera Relig.,
tota vita Christi in terris, per hominem quem suscipere dignatus est,
disciplina morum fuit. Praecipue humilitatem suam imitandam
proposuit. Dicens, Matth. XI, discite a me, quia mitis sum et
humilis corde. Et Gregorius dicit, in Pastoral., quod argumentum
redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Ergo humilitas
videtur esse maxima virtutum.
Sed contra est quod caritas praefertur omnibus virtutibus, secundum
illud Coloss. III, super omnia, caritatem habete. Non ergo
humilitas est maxima virtutum.
Respondeo dicendum quod bonum humanae virtutis in ordine rationis
consistit. Qui quidem principaliter attenditur respectu finis. Unde
virtutes theologicae, quae habent ultimum finem pro obiecto, sunt
potissimae. Secundario autem attenditur prout secundum rationem finis
ordinantur ea quae sunt ad finem. Et haec quidem ordinatio
essentialiter consistit in ipsa ratione ordinante, participative autem
in appetitu per rationem ordinato. Quam quidem ordinationem
universaliter facit iustitia, praesertim legalis. Ordinationi autem
facit hominem bene subiectum humilitas in universali quantum ad omnia,
quaelibet autem alia virtus quantum ad aliquam materiam specialem. Et
ideo post virtutes theologicas; et virtutes intellectuales, quae
respiciunt ipsam rationem; et post iustitiam, praesertim legalem;
potior ceteris est humilitas.
Ad primum ergo dicendum quod humilitas iustitiae non praefertur, sed
iustitiae cui superbia coniungitur, quae iam desinit esse virtus.
Sicut e contrario peccatum per humilitatem remittitur, nam et de
publicano dicitur, Luc. XVIII, quod merito humilitatis
descendit iustificatus in domum suam. Unde et Chrysostomus dicit,
geminas bigas mihi accommodes, alteram quidem iustitiae et superbiae;
alteram vero peccati et humilitatis. Et videbis peccatum praevertens
iustitiam, non propriis, sed humilitatis coniugae viribus, aliud vero
par videbis devictum, non fragilitate iustitiae, sed mole et tumore
superbiae.
Ad secundum dicendum quod, sicut ordinata virtutum congregatio per
quandam similitudinem aedificio comparatur, ita etiam illud quod est
primum in acquisitione virtutum, fundamento comparatur, quod primum in
aedificio iacitur. Virtutes autem verae infunduntur a Deo. Unde
primum in acquisitione virtutum potest accipi dupliciter. Uno modo,
per modum removentis prohibens. Et sic humilitas primum locum tenet,
inquantum scilicet expellit superbiam, cui Deus resistit, et praebet
hominem subditum et semper patulum ad suscipiendum influxum divinae
gratiae, inquantum evacuat inflationem superbiae; ut dicitur Iac.
IV, quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et
secundum hoc, humilitas dicitur spiritualis aedificii fundamentum.
Alio modo est aliquid primum in virtutibus directe, per quod scilicet
iam ad Deum acceditur. Primus autem accessus ad Deum est per fidem,
secundum illud Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere. Et
secundum hoc, fides ponitur fundamentum, nobiliori modo quam
humilitas.
Ad tertium dicendum quod contemnenti terrena promittuntur caelestia,
sicut contemnentibus divitias terrenas promittuntur caelestes thesauri,
secundum illud Matth. VI, nolite thesaurizare vobis thesauros in
terra, sed thesaurizate vobis thesauros in coelo; et similiter
contemnentibus mundi gaudia promittuntur consolationes caelestes,
secundum illud Matth. V, beati qui lugent, quoniam ipsi
consolabuntur. Et eodem modo humilitati promittitur spiritualis
exaltatio, non quia ipsa sola eam mereatur, sed quia eius est proprium
contemnere sublimitatem terrenam. Unde Augustinus dicit, in libro de
poenitentia, ne putes eum qui se humiliat, semper iacere, cum dictum
sit, exaltabitur. Et ne opineris eius exaltationem in oculis hominum
per sublimitates fieri corporales.
Ad quartum dicendum quod ideo Christus praecipue humilitatem nobis
commendavit, quia per hoc maxime removetur impedimentum humanae
salutis, quae consistit in hoc quod homo ad caelestia et spiritualia
tendat, a quibus homo impeditur dum in terrenis magnificari studet.
Et ideo dominus, ut impedimentum salutis auferret, exteriorem
celsitudinem contemnendam monstravit per humilitatis exempla. Et sic
humilitas est quasi quaedam dispositio ad liberum accessum hominis in
spiritualia et divina bona. Sicut ergo perfectio est potior
dispositione, ita etiam caritas et aliae virtutes quibus homo directe
movetur in Deum, sunt potiores humilitate.
|
|