|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur duodecim gradus humilitatis qui in regula beati Benedicti
ponuntur, quorum primus est, corde et corpore semper humilitatem
ostendere, defixis in terram aspectibus; secundus, ut pauca verba,
et rationabilia loquatur aliquis, non clamosa voce; tertius, ut non
sit facilis aut promptus in risum; quartus, taciturnitas usque ad
interrogationem; quintus, tenere quod habet communis monasterii
regula; sextus, credere et pronuntiare se omnibus viliorem;
septimus, ad omnia indignum et inutilem se confiteri et credere;
octavus, confessio peccatorum; nonus, pro obedientia in duris et
asperis patientiam amplecti; decimus, ut cum obedientia se subdat
maiori; undecimus, ut voluntatem propriam non delectetur implere;
duodecimus, ut Deum timeat, et memor sit omnium quae praecepit.
Enumerantur enim hic quaedam quae ad alias virtutes pertinent, sicut
obedientia et patientia. Enumerantur etiam aliqua quae ad falsam
opinionem pertinere videntur, quae nulli virtuti potest competere,
scilicet quod aliquis pronuntiet se omnibus viliorem, quod ad omnia
indignum et inutilem se confiteatur et credat. Ergo inconvenienter
ista ponuntur inter gradus humilitatis.
2. Praeterea, humilitas ab interioribus ad exteriora procedit,
sicut et ceterae virtutes. Inconvenienter igitur praemittuntur in
praemissis gradibus illa quae pertinent ad exteriores actus, his quae
pertinent ad interiores.
3. Praeterea, Anselmus, in libro de similitudinibus, ponit septem
humilitatis gradus, quorum primus est, contemptibilem se esse
cognoscere; secundus, de hoc dolere; tertius, hoc confiteri;
quartus, hoc persuadere, ut scilicet velit hoc credi; quintus, ut
patienter sustineat hoc dici; sextus, ut patiatur contemptibiliter se
tractari; septimus, ut hoc amet. Ergo videntur praemissi gradus esse
superflui.
4. Praeterea, Matth. III dicit Glossa, perfecta humilitas
tres habet gradus. Primus est subdere se maiori, et non praeferre se
aequali, qui est sufficiens. Secundus est subdere se aequali, nec
praeferre se minori, et hic dicitur abundans. Tertius gradus est
subesse minori, in quo est omnis iustitia. Ergo praemissi gradus
videntur esse superflui.
5. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Virginit., mensura
humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est, cui est
periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur. Sed mensura
magnitudinis humanae non potest sub certo numero graduum determinari.
Ergo videtur quod non possint determinati gradus humilitatis
assignari.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, humilitas
essentialiter in appetitu consistit, secundum quod aliquis refrenat
impetum animi sui, ne inordinate tendat in magna, sed regulam habet in
cognitione, ut scilicet aliquis non se existimet esse supra id quod
est. Et utriusque principium et radix est reverentia quam quis habet
ad Deum. Ex interiori autem dispositione humilitatis procedunt
quaedam exteriora signa in verbis et factis et gestibus, quibus id quod
interius latet manifestatur, sicut et in ceteris virtutibus accidit,
nam ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei sensatus, ut dicitur
Eccli. XIX. Et ideo in praedictis gradibus humilitatis ponitur
aliquid quod pertinet ad humilitatis radicem, scilicet duodecimus
gradus, qui est, ut homo Deum timeat, et memor sit omnium quae
praecepit. Ponitur etiam aliquid pertinens ad appetitum, ne scilicet
in propriam excellentiam inordinate tendat. Quod quidem fit
tripliciter. Uno modo, ut non sequatur homo propriam voluntatem,
quod pertinet ad undecimum gradum. Alio modo, ut regulet eam secundum
superioris arbitrium, quod pertinet ad gradum decimum. Tertio modo,
ut ab hoc non desistat propter dura et aspera quae occurrunt, et hoc
pertinet ad nonum. Ponuntur etiam quaedam pertinentia ad
existimationem hominis recognoscentis suum defectum. Et hoc
tripliciter. Uno quidem modo, per hoc quod proprios defectus
recognoscat et confiteatur, quod pertinet ad octavum gradum.
Secundo, ut ex consideratione sui defectus aliquis insufficientem se
existimet ad maiora, quod pertinet ad septimum. Tertio, ut quantum
ad hoc sibi alios praeferat, quod pertinet ad sextum. Ponuntur etiam
quaedam quae pertinent ad exteriora signa. Quorum unum est in factis,
ut scilicet homo non recedat in suis operibus a via communi, quod
pertinet ad quintum. Alia duo sunt in verbis, ut scilicet homo non
praeripiat tempus loquendi, quod pertinet ad quartum; nec excedat
modum in loquendo, quod pertinet ad secundum. Alia vero consistunt in
exterioribus gestibus, puta in reprimendo extollentiam oculorum, quod
pertinet ad primum; et in cohibendo exterius risum et alia ineptae
laetitiae signa, quod pertinet ad tertium.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis absque falsitate potest se credere
et pronuntiare omnibus viliorem, secundum defectus occultos quos in se
recognoscit, et dona Dei quae in aliis latent. Unde Augustinus
dicit, in libro de Virginit., existimate aliquos in occulto
superiores, quibus estis in manifesto meliores. Similiter etiam
absque falsitate potest aliquis confiteri et credere ad omnia se
inutilem et indignum, secundum proprias vires, ut sufficientiam suam
totam in Deum referat, secundum illud II ad Cor. III, non quod
sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed
sufficientia nostra ex Deo est. Non est autem inconveniens quod ea
quae ad alias virtutes pertinent, humilitati adscribantur. Quia sicut
unum vitium oritur ex alio, ita naturali ordine actus unius virtutis
procedit ex actu alterius.
Ad secundum dicendum quod homo ad humilitatem pervenit per duo. Primo
quidem et principaliter, per gratiae donum. Et quantum ad hoc,
interiora praecedunt exteriora. Aliud autem est humanum studium, per
quod homo prius exteriora cohibet, et postmodum pertingit ad
extirpandum interiorem radicem. Et secundum hunc ordinem assignantur
hic humilitatis gradus.
Ad tertium dicendum quod omnes gradus quos Anselmus ponit, reducuntur
ad opinionem et manifestationem et voluntatem propriae abiectionis.
Nam primus gradus pertinet ad cognitionem proprii defectus. Sed quia
vituperabile esset si quis proprium defectum amaret, hoc per secundum
gradum excluditur. Sed ad manifestationem sui defectus pertinent
tertius et quartus gradus, ut scilicet aliquis non solum simpliciter
suum defectum enuntiet, sed etiam persuadeat. Alii autem tres gradus
pertinent ad appetitum. Qui excellentiam exteriorem non quaerit, sed
exteriorem abiectionem vel aequanimiter patitur, sive in verbis sive in
factis, quia, sicut Gregorius dicit, in registro, non grande est
his nos esse humiles a quibus honoramur, quia et hoc saeculares
quilibet faciunt, sed illis maxime humiles esse debemus a quibus aliqua
patimur. Et hoc pertinet ad quintum et sextum gradum. Vel etiam
desideranter exteriorem abiectionem amplectitur, quod pertinet ad
septimum gradum. Et sic omnes isti gradus continentur sub sexto et
septimo superius enumeratis.
Ad quartum dicendum quod illi gradus accipiuntur non ex parte ipsius
rei, idest secundum naturam humilitatis, sed per comparationem ad
gradus hominum, qui sunt vel maiores vel minores vel aequales.
Ad quintum dicendum quod etiam illa ratio procedit ex gradibus
humilitatis non secundum ipsam naturam rei, secundum quam assignantur
praemissi gradus, sed secundum diversas hominum conditiones.
|
|