|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit
peccatum. Nullum enim peccatum est repromissum a Deo, promittit enim
Deus quod ipse facturus est; non est autem auctor peccati. Sed
superbia connumeratur inter repromissiones divinas, dicitur enim
Isaiae LX, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione
et generationem. Ergo superbia non est peccatum.
2. Praeterea, appetere divinam similitudinem non est peccatum, hoc
enim naturaliter appetit quaelibet creatura, et in hoc optimum eius
consistit. Et praecipue hoc convenit rationali creaturae, quae facta
est ad imaginem et similitudinem Dei. Sed sicut dicitur in libro
sententiarum prosperi, superbia est amor propriae excellentiae, per
quam homo Deo similatur, qui est excellentissimus, unde dicit
Augustinus, in II Confess., superbia celsitudinem imitatur, cum
tu sis unus super omnia Deus excelsus. Ergo superbia non est
peccatum.
3. Praeterea, peccatum non solum contrariatur virtuti, sed etiam
opposito vitio, ut patet per philosophum, in II Ethic. Sed nullum
vitium invenitur oppositum esse superbiae. Ergo superbia non est
peccatum.
Sed contra est quod dicitur Tobiae IV, superbiam nunquam in tuo
sensu aut in tuo verbo dominari permittas.
Respondeo dicendum quod superbia nominatur ex hoc quod aliquis per
voluntatem tendit supra id quod est, unde dicit Isidorus, in libro
Etymol., superbus dictus est quia super vult videri quam est, qui
enim vult supergredi quod est, superbus est. Habet autem hoc ratio
recta, ut voluntas uniuscuiusque feratur in id quod est proportionatum
sibi. Et ideo manifestum est quod superbia importat aliquid quod
adversatur rationi rectae. Hoc autem facit rationem peccati, quia
secundum Dionysium, IV cap. de Div. Nom., malum animae est
praeter rationem esse. Unde manifestum est quod superbia est
peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod superbia dupliciter accipi potest. Uno
modo, ex eo quod supergreditur regulam rationis. Et sic dicimus eam
esse peccatum. Alio modo potest superbia nominari simpliciter a
superexcessu. Et secundum hoc, omne superexcedens potest nominari
superbia. Et ita repromittitur a Deo superbia, quasi quidam
superexcessus bonorum. Unde et Glossa Hieronymi dicit, ibidem,
quod est superbia bona, et mala. Quamvis etiam dici possit quod
superbia ibi accipitur materialiter pro abundantia rerum de quibus
possunt homines superbire.
Ad secundum dicendum quod eorum quae naturaliter homo appetit, ratio
est ordinatrix, et ita, si aliquis a regula rationis recedit, vel in
plus vel in minus, erit talis appetitus vitiosus; sicut patet de
appetitu cibi, qui naturaliter desideratur. Superbia autem appetit
excellentiam in excessu ad rationem rectam, unde Augustinus dicit, in
XIV de Civ. Dei, quod superbia est perversae celsitudinis
appetitus. Et inde est etiam quod, sicut Augustinus dicit, XIX
de Civ. Dei, superbia perverse imitatur Deum. Odit namque cum
sociis aequalitatem sub illo, sed imponere vult sociis dominationem
suam pro illo.
Ad tertium dicendum quod superbia directe opponitur virtuti
humilitatis, quae quodammodo circa eadem magnanimitati existit, ut
supra dictum est. Unde et vitium quod opponitur superbiae in defectum
vergens, propinquum est vitio pusillanimitatis, quae opponitur
magnanimitati secundum defectum. Nam sicut ad magnanimitatem pertinet
impellere animum ad magna, contra desperationem; ita ad humilitatem
pertinet retrahere animum ab inordinato appetitu magnorum, contra
praesumptionem. Pusillanimitas autem, si importet defectum a
prosecutione magnorum, proprie opponitur magnanimitati per modum
defectus; si autem importet applicationem animi ad aliqua viliora quam
hominem deceant, opponetur humilitati secundum defectum, utrumque enim
ex animi parvitate procedit. Sicut et e contrario superbia potest
secundum superexcessum et magnanimitati et humilitati opponi, secundum
rationes diversas, humilitati quidem, secundum quod subiectionem
aspernatur; magnanimitati autem, secundum quod inordinate ad magna se
extendit. Sed quia superbia superioritatem quandam importat,
directius opponitur humilitati, sicut et pusillanimitas, quae importat
parvitatem animi in magna tendentis, directius opponitur
magnanimitati.
|
|