|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit
speciale peccatum. Dicit enim Augustinus, in libro de Nat. et
gratia, quod sine superbiae appellatione, nullum peccatum invenies.
Et prosper dicit, in libro de vita Contemplat., nullum peccatum
absque superbia potest, vel potuit esse, aut poterit. Ergo superbia
est generale peccatum.
2. Praeterea, Iob XXXIII, ut avertat hominem ab iniquitate,
dicit Glossa quod contra conditorem superbire est eius praecepta
peccando transcendere. Sed secundum Ambrosium, omne peccatum est
transgressio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum. Ergo
omne peccatum est superbia.
3. Praeterea, omne peccatum speciale alicui speciali virtuti
opponitur. Sed superbia opponitur omnibus virtutibus, dicit enim
Gregorius, XXXIV Moral., superbia nequaquam est unius virtutis
extinctione contenta, per cuncta animae membra se erigit, et quasi
generalis ac pestifer morbus, corpus omne corrumpit. Et Isidorus
dicit, in libro Etymol., quod est ruina omnium virtutum ergo
superbia non est speciale peccatum.
4. Praeterea, omne peccatum speciale habet specialem materiam. Sed
superbia habet generalem materiam, dicit enim Gregorius, XXXIV
Moral., quod alter intumescit auro, alter eloquio, alter infimis et
terrenis rebus, alter summis caelestibusque virtutibus. Ergo superbia
non est speciale peccatum, sed generale.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Nat. et gratia,
quaerat, et inveniet, secundum legem Dei, superbiam esse peccatum
multum discretum ab aliis vitiis. Genus autem non distinguitur a suis
speciebus. Ergo superbia non est generale peccatum, sed speciale.
Respondeo dicendum quod peccatum superbiae dupliciter potest
considerari. Uno modo, secundum propriam speciem, quam habet ex
ratione proprii obiecti. Et hoc modo superbia est speciale peccatum,
quia habet speciale obiectum, est enim inordinatus appetitus propriae
excellentiae, ut dictum est. Alio modo potest considerari secundum
redundantiam quandam in alia peccata. Et secundum hoc, habet quandam
generalitatem, inquantum scilicet ex superbia oriri possunt omnia
peccata, duplici ratione. Uno modo, per se, inquantum scilicet alia
peccata ordinantur ad finem superbiae, qui est propria excellentia, ad
quam potest ordinari omne id quod quis inordinate appetit. Alio modo,
indirecte et quasi per accidens, scilicet removendo prohibens,
inquantum scilicet per superbiam homo contemnit divinam legem, per quam
prohibetur a peccando; secundum illud Ierem. II, confregisti
iugum, rupisti vincula, dixisti, non serviam. Sciendum tamen quod
ad hanc generalitatem superbiae pertinet quod omnia vitia ex superbia
interdum oriri possunt, non autem ad eam pertinet quod omnia vitia
semper ex superbia oriantur. Quamvis enim omnia praecepta legis possit
aliquis transgredi qualicumque peccato ex contemptu, qui pertinet ad
superbiam; non tamen semper ex contemptu aliquis praecepta divina
transgreditur, sed quandoque ex ignorantia, quandoque ex infirmitate.
Et inde est quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Nat. et
gratia, multa perperam fiunt, quae non fiunt superbe.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus illa verba inducit, in libro
de Nat. et gratia, non ex persona sua, sed ex persona alterius,
contra quem disputat. Unde et postmodum improbat ea, ostendens quod
non semper ex superbia peccatur. Potest tamen dici quod auctoritates
illae intelliguntur quantum ad exteriorem effectum superbiae, qui est
transgredi praecepta, quod invenitur in quolibet peccato, non autem
quantum ad interiorem actum superbiae, qui est contemptus praecepti.
Non enim semper peccatum fit ex contemptu, sed quandoque ex
ignorantia, quandoque ex infirmitate, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod quandoque aliquis committit aliquod peccatum
secundum effectum, sed non secundum affectum, sicut ille qui
ignoranter occidit patrem, committit parricidium secundum effectum,
sed non secundum affectum, quia hoc non intendebat. Et secundum hoc,
transgredi praeceptum Dei dicitur esse contra Deum superbire,
secundum effectum quidem semper, non autem semper secundum affectum.
Ad tertium dicendum quod peccatum aliquod potest corrumpere virtutem
dupliciter. Uno modo, per directam contrarietatem ad virtutem. Et
hoc modo superbia non corrumpit quamlibet virtutem, sed solam
humilitatem, sicut et quodlibet aliud speciale peccatum corrumpit
specialem virtutem sibi oppositam, contrarium agendo. Alio modo
peccatum aliquod corrumpit virtutem abutendo ipsa virtute. Et sic
superbia corrumpit quamlibet virtutem, inquantum scilicet ex ipsis
virtutibus sumit occasionem superbiendi, sicut et quibuslibet aliis
rebus ad excellentiam pertinentibus. Unde non sequitur quod sit
generale peccatum.
Ad quartum dicendum quod superbia attendit specialem rationem obiecti,
quae tamen inveniri potest in diversis materiis. Est enim inordinatus
amor propriae excellentiae, excellentia autem potest in diversis rebus
inveniri.
|
|