|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod superbia non sit in
irascibili sicut in subiecto. Dicit enim Gregorius, XXIII
Moral., obstaculum veritatis tumor mentis est, quia, dum inflat,
obnubilat. Sed cognitio veritatis non pertinet ad irascibilem, sed ad
vim rationalem. Ergo superbia non est in irascibili.
2. Praeterea, Gregorius dicit, XXIV Moral., quod superbi
non eorum vitam considerant quibus se humiliando postponant, sed quibus
superbiendo se praeferant, et sic videtur superbia ex indebita
consideratione procedere. Sed consideratio non pertinet ad
irascibilem, sed potius ad rationalem. Ergo superbia non est in
irascibili, sed potius in rationali.
3. Praeterea, superbia non solum quaerit excellentiam in rebus
sensibilibus, sed etiam in rebus spiritualibus et intelligibilibus ipsa
etiam principaliter consistit in contemptu Dei, secundum illud
Eccli. X, initium superbiae hominis est apostatare a Deo. Sed
irascibilis, cum sit pars appetitus sensitivi, non potest se extendere
in Deum et in intelligibilia. Ergo superbia non potest esse in
irascibili.
4. Praeterea, ut dicitur in libro sententiarum prosperi, superbia
est amor propriae excellentiae. Sed amor non est in irascibili, sed
in concupiscibili. Ergo superbia non est in irascibili.
Sed contra est quod Gregorius, in II Moral., ponit contra
superbiam donum timoris. Timor autem pertinet ad irascibilem. Ergo
superbia est in irascibili.
Respondeo dicendum quod subiectum cuiuslibet virtutis vel vitii oportet
inquirere ex proprio obiecto, non enim potest esse aliud obiectum
habitus vel actus nisi quod est obiectum potentiae quae utrique
subiicitur. Proprium autem obiectum superbiae est arduum, est enim
appetitus propriae excellentiae, ut dictum est. Unde oportet quod
superbia aliquo modo ad vim irascibilem pertineat. Sed irascibilis
dupliciter accipi potest. Uno modo, proprie. Et sic est pars
appetitus sensitivi, sicut et ira proprie sumpta est quaedam passio
sensitivi appetitus. Alio modo, potest accipi irascibilis largius,
ut scilicet pertineat etiam ad appetitum intellectivum, cui etiam
quandoque attribuitur ira, prout scilicet attribuimus iram Deo et
Angelis, non quidem secundum passionem, sed secundum iudicium
iustitiae iudicantis. Et tamen irascibilis sic communiter dicta non
est potentia distincta a concupiscibili, ut patet ex his quae in primo
dicta sunt. Si ergo arduum quod est obiectum superbiae, esset solum
aliquid sensibile, in quod posset tendere appetitus sensitivus,
oporteret quod superbia esset in irascibili quae est pars appetitus
sensitivi. Sed quia arduum quod respicit superbia, communiter
invenitur et in sensibilibus et in spiritualibus rebus necesse est
dicere quod subiectum superbiae sit irascibilis non solum proprie
sumpta, prout est pars appetitus sensitivi, sed etiam communius
accepta, prout invenitur in appetitu intellectivo. Unde et in
Daemonibus superbia ponitur.
Ad primum ergo dicendum quod cognitio veritatis est duplex. Una pure
speculativa. Et hanc superbia indirecte impedit, subtrahendo causam.
Superbus enim neque Deo suum intellectum subiicit, ut ab eo veritatis
cognitionem percipiat, secundum illud Matth. XI, abscondisti haec
a sapientibus et prudentibus, idest a superbis, qui sibi sapientes et
prudentes videntur, et revelasti ea parvulis, idest humilibus. Neque
etiam ab hominibus addiscere dignantur, cum tamen dicatur, Eccli.
VI, si inclinaveris aurem tuam. Scilicet humiliter audiendo,
excipies doctrinam. Alia autem est cognitio veritatis affectiva. Et
talem cognitionem veritatis directe impedit superbia. Quia superbi,
dum delectantur in propria excellentia, excellentiam veritatis
fastidiunt, ut Gregorius dicit, XXIII Moral., quod superbi et
secreta quaedam intelligendo percipiunt, et eorum dulcedinem experiri
non possunt, et si noverint quomodo sunt, ignorant quomodo sapiunt.
Unde et Proverb. XI dicitur, ubi humilitas, ibi sapientia.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, humilitas attendit
ad regulam rationis rectae, secundum quam aliquis veram existimationem
de se habet. Hanc autem regulam rectae rationis non attendit
superbia, sed de se maiora existimat quam sint. Quod contingit ex
inordinato appetitu propriae excellentiae, quia quod quis vehementer
desiderat, facile credit. Et ex hoc etiam eius appetitus in altiora
fertur quam sibi conveniant. Et ideo quaecumque ad hoc conferant quod
aliquis existimet se supra id quod est, inducunt hominem ad superbiam.
Quorum unum est quod aliquis consideret defectus aliorum, sicut e
contrario Gregorius, ibidem, dicit quod sancti viri virtutum
consideratione vicissim sibi alios praeferunt. Ex hoc ergo non habetur
quod superbia sit in rationali, sed quod aliqua causa eius in ratione
existat.
Ad tertium dicendum quod superbia non est solum in irascibili secundum
quod est pars appetitus sensitivi, sed prout communius irascibilis
accipitur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XIV de Civ.
Dei, amor praecedit omnes alias animi affectiones, et est causa
earum. Et ideo potest poni pro qualibet aliarum affectionum. Et
secundum hoc, superbia dicitur esse amor propriae excellentiae,
inquantum ex amore causatur inordinata praesumptio alios superandi,
quod proprie pertinet ad superbiam.
|
|