|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur quatuor superbiae species quas Gregorius assignat,
XXIII Moral., dicens, quatuor quippe sunt species quibus omnis
tumor arrogantium demonstratur, cum bonum aut a semetipsis habere se
aestimant; aut, si sibi datum desuper credunt, pro suis hoc accepisse
meritis putant; aut cum iactant se habere quod non habent; aut,
despectis ceteris, singulariter videri appetunt habere quod habent.
Superbia enim est vitium distinctum ab infidelitate, sicut etiam
humilitas est virtus distincta a fide. Sed quod aliquis existimet
bonum se non habere a Deo, vel quod bonum gratiae habeat ex meritis
propriis, ad infidelitatem pertinet. Ergo non debent poni species
superbiae.
2. Praeterea, idem non debet poni species diversorum generum. Sed
iactantia ponitur species mendacii, ut supra habitum est. Non ergo
debet poni species superbiae.
3. Praeterea, quaedam alia videntur ad superbiam pertinere quae hic
non connumerantur. Dicit enim Hieronymus quod nihil est tam superbum
quam ingratum videri. Et Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei,
quod excusare se de peccato commisso ad superbiam pertinet.
Praesumptio etiam, qua quis tendit ad assequendum aliquid quod supra
se est, maxime ad superbiam pertinere videtur. Non ergo sufficienter
praedicta divisio comprehendit superbiae species.
4. Praeterea, inveniuntur aliae divisiones superbiae. Dividit enim
Anselmus exaltationem superbiae, dicens quod quaedam est in
voluntate, quaedam in sermone, quaedam in operatione. Bernardus
etiam ponit duodecim gradus superbiae, qui sunt, curiositas, mentis
levitas, inepta laetitia, iactantia, singularitas, arrogantia,
praesumptio, defensio peccatorum, simulata confessio, rebellio,
libertas, peccandi consuetudo. Quae non videntur comprehendi sub
speciebus a Gregorio assignatis. Ergo videtur quod inconvenienter
assignentur.
In contrarium sufficiat auctoritas Gregorii.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, superbia importat
immoderatum excellentiae appetitum, qui scilicet non est secundum
rationem rectam. Est autem considerandum quod quaelibet excellentia
consequitur aliquod bonum habitum. Quod quidem potest considerari
tripliciter. Uno modo, secundum se. Manifestum est enim quod quanto
maius est bonum quod quis habet, tanto per hoc maiorem excellentiam
consequitur. Et ideo cum aliquis attribuit sibi maius bonum quam
habeat, consequens est quod eius appetitus tendit in excellentiam
propriam ultra modum sibi convenientem. Et sic est tertia superbiae
species, cum scilicet aliquis iactat se habere quod non habet. Alio
modo, ex parte causae, prout excellentius est quod aliquod bonum insit
alicui a seipso, quam quod insit ei ab alio. Et ideo cum aliquis
aestimat bonum quod habet ab alio, ac si haberet a seipso, fertur per
consequens appetitus eius in propriam excellentiam supra suum modum.
Est autem dupliciter aliquis causa sui boni, uno modo, efficienter;
alio modo, meritorie. Et secundum hoc sumuntur duae primae superbiae
species, scilicet, cum quis a semetipso habere aestimat quod a Deo
habet; vel, cum propriis meritis sibi datum desuper credit. Tertio
modo, ex parte modi habendi, prout excellentior aliquis redditur ex
hoc quod aliquod bonum excellentius ceteris possidet. Unde et ex hoc
etiam fertur inordinate appetitus in propriam excellentiam. Et
secundum hoc sumitur quarta species superbiae, quae est cum aliquis,
despectis ceteris, singulariter vult videri.
Ad primum ergo dicendum quod vera existimatio potest corrumpi
dupliciter. Uno modo, in universali. Et sic, in his quae ad finem
pertinent, corrumpitur vera existimatio per infidelitatem. Alio
modo, in aliquo particulari eligibili. Et hoc non facit
infidelitatem. Sicut ille qui fornicatur, aestimat pro tempore illo
bonum esse sibi fornicari, nec tamen est infidelis, sicut esset si in
universali diceret fornicationem esse bonam. Et ita etiam est in
proposito. Nam dicere in universali aliquod bonum esse quod non est a
Deo, vel gratiam hominibus pro meritis dari, pertinet ad
infidelitatem. Sed quod aliquis, ex inordinato appetitu propriae
excellentiae, ita de bonis suis glorietur ac si ea a se haberet vel ex
meritis propriis, pertinet ad superbiam, et non ad infidelitatem,
proprie loquendo.
Ad secundum dicendum quod iactantia ponitur species mendacii quantum ad
exteriorem actum, quo quis falso sibi attribuit quod non habet. Sed
quantum ad interiorem cordis arrogantiam, ponitur a Gregorio species
superbiae.
Ad tertium dicendum quod ingratus est qui sibi attribuit quod ab alio
habet. Unde duae primae superbiae species ad ingratitudinem
pertinent. Quod autem aliquis se excuset de peccato quod habet,
pertinet ad tertiam speciem, quia per hoc aliquis sibi attribuit bonum
innocentiae, quod non habet. Quod autem aliquis praesumptuose tendit
in id quod supra ipsum est, praecipue videtur ad quartam speciem
pertinere, secundum quam aliquis vult aliis praeferri.
Ad quartum dicendum quod illa tria quae ponit Anselmus, accipiuntur
secundum progressum peccati cuiuslibet, quod primo, corde concipitur;
secundo, ore profertur; tertio, opere perficitur. Illa autem
duodecim quae ponit Bernardus, sumuntur per oppositum ad duodecim
gradus humilitatis, de quibus supra habitum est. Nam primus gradus
humilitatis est, corde et corpore semper humilitatem ostendere,
defixis in terram aspectibus. Cui opponitur curiositas, per quam
aliquis curiose ubique et inordinate circumspicit. Secundus gradus
humilitatis est, ut pauca verba et rationabilia loquatur aliquis, non
clamosa voce. Contra quem opponitur levitas mentis, per quam scilicet
homo superbe se habet in verbo. Tertius gradus humilitatis est, ut
non sit facilis aut promptus in risu. Cui opponitur inepta laetitia.
Quartus gradus humilitatis est taciturnitas usque ad interrogationem.
Cui opponitur iactantia. Quintus gradus humilitatis est, tenere quod
communis regula monasterii habet. Cui opponitur singularitas, per
quam scilicet aliquis sanctior vult apparere. Sextus gradus
humilitatis est, credere et pronuntiare se omnibus viliorem. Cui
opponitur arrogantia, per quam scilicet homo se aliis praefert.
Septimus gradus humilitatis est, ad omnia inutilem et indignum se
confiteri et credere. Cui opponitur praesumptio, per quam scilicet
aliquis reputat se sufficientem ad maiora. Octavus gradus humilitatis
est confessio peccatorum. Cui opponitur defensio peccatorum. Nonus
gradus est, in duris et asperis patientiam amplecti. Cui opponitur
simulata confessio, per quam scilicet aliquis non vult subire poenam
pro peccatis, quae simulate confitetur. Decimus gradus humilitatis
est obedientia. Cui opponitur rebellio. Undecimus autem gradus est,
ut homo non delectetur facere propriam voluntatem. Cui opponitur
libertas, per quam scilicet homo delectatur libere facere quod vult.
Ultimus autem gradus humilitatis est timor Dei. Cui opponitur
peccandi consuetudo, quae implicat Dei contemptum. In his autem
duodecim gradibus tanguntur non solum superbiae species, sed etiam
quaedam antecedentia et consequentia, sicut etiam supra de humilitate
dictum est.
|
|