|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod superbia non sit
peccatum mortale. Quia super illud Psalmi, domine Deus meus si feci
istud, dicit Glossa, scilicet universale peccatum, quod est
superbia. Si igitur superbia esset peccatum mortale, omne peccatum
esset mortale.
2. Praeterea, omne peccatum contrariatur caritati. Sed peccatum
superbiae non videtur contrariari caritati, neque quantum ad
dilectionem Dei, neque quantum ad dilectionem proximi, quia
excellentia quam quis inordinate per superbiam appetit, non semper
contrariatur honori Dei aut utilitati proximi. Ergo superbia non est
peccatum mortale.
3. Praeterea, omne peccatum mortale contrariatur virtuti. Sed
superbia non contrariatur virtuti, sed potius ex ea oritur, quia, ut
Gregorius dicit, XXXIV Moral., aliquando homo ex summis
caelestibusque virtutibus intumescit. Ergo superbia non est peccatum
mortale.
Sed contra est quod Gregorius, in eodem libro, dicit quod
evidentissimum reproborum signum superbia est, at contra, humilitas
electorum. Sed homines non fiunt reprobi pro peccatis venialibus.
Ergo superbia non est peccatum veniale, sed mortale.
Respondeo dicendum quod superbia humilitati opponitur. Humilitas
autem proprie respicit subiectionem hominis ad Deum, ut supra dictum
est. Unde e contrario superbia proprie respicit defectum huius
subiectionis, secundum scilicet quod aliquis se extollit supra id quod
est sibi praefixum secundum divinam regulam vel mensuram; contra id
quod apostolus dicit, nos autem non in immensum gloriamur, sed
secundum mensuram qua mensus est nobis Deus. Et ideo dicitur Eccli.
X, quod initium superbiae hominis est apostatare a Deo, scilicet,
in hoc radix superbiae consideratur, quod homo aliqualiter non subditur
Deo et regulae ipsius. Manifestum est autem quod hoc ipsum quod est
non subiici Deo, habet rationem peccati mortalis, hoc enim est averti
a Deo. Unde consequens est quod superbia, secundum suum genus, sit
peccatum mortale. Sicut tamen in aliis quae ex suo genere sunt peccata
mortalia, puta in fornicatione et adulterio, sunt aliqui motus qui
sunt peccata venialia propter eorum imperfectionem, quia scilicet
praeveniunt rationis iudicium et sunt praeter eius consensum; ita etiam
et circa superbiam accidit quod aliqui motus superbiae sunt peccata
venialia, dum eis ratio non consentit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, superbia non
est universale peccatum secundum suam essentiam, sed per quandam
redundantiam, inquantum scilicet ex superbia omnia peccata oriri
possunt. Unde non sequitur quod omnia peccata sint mortalia, sed
solum quando oriuntur ex superbia completa, quam diximus esse peccatum
mortale.
Ad secundum dicendum quod superbia semper quidem contrariatur
dilectioni divinae, inquantum scilicet superbus non se subiicit divinae
regulae prout debet. Et quandoque etiam contrariatur dilectioni
proximi, inquantum scilicet aliquis inordinate se praefert proximo,
aut ab eius subiectione se subtrahit. In quo etiam derogatur divinae
regulae, ex qua sunt hominum ordines instituti, prout scilicet unus
eorum sub alio esse debet.
Ad tertium dicendum quod superbia non oritur ex virtutibus sicut ex
causa per se, sed sicut ex causa per accidens, inquantum scilicet
aliquis ex virtutibus occasiones superbiae sumit. Nihil autem prohibet
quin unum contrariorum sit alterius causa per accidens, ut dicitur in
VIII Physic. Unde etiam et de ipsa humilitate aliqui superbiunt.
|
|